< Esdræ 5 >

1 Prophetaverunt autem Aggæus Propheta, et Zacharias filius Addo prophetantes ad Iudæos, qui erant in Iudæa et Ierusalem, in nomine Dei Israel.
那時,有哈蓋和依多的兒子匝加利亞二位先知,受感動奉以色列天主的名,勸勉在猶大和的猶太人。
2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Iosue filius Iosedec, et cœperunt ædificare templum Dei in Ierusalem, et cum eis prophetæ Dei adiuvantes eos.
於是沙耳提耳的兒子則魯巴貝耳,和約匝達克的兒子耶叔亞起來,下手修建耶路撒冷的天主殿宇;身邊有天主的二位先知,鼓勵人民。
3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros eius instauraretis?
當時,河西州長塔特乃和舍達波則乃,以及他們的同僚,來到他們那裏,問他們說:「誰給了你們許可,建築這殿,修理城牆呢﹖
4 Ad quod respondimus eis, quæ essent nomina hominum auctorum ædificationis illius.
負責建築這工程的人,他們叫什麼名字﹖」
5 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudæorum, et non potuerunt inhibere eos. Placuitque ut res ad Darium referretur, et tunc satisfacerent adversus accusationem illam.
於是天主垂顧了人的長老,沒有讓人限令他們停工,直到上書達理阿,有了關於此事的覆文。
6 Exemplar epistolæ, quam misit Thathanai dux regionis trans Flumen, et Stharbuzanai, et consiliatores eius Arphasachæi, qui erant trans Flumen, ad Darium regem.
以下是河西州長塔特乃和舍達波則乃,以及他們在河西的同僚官員,上呈達理阿王奏文的副本。
7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: Dario regi pax omnis.
他們向王所呈的奏文上這樣寫道:「達理阿陛下萬安!
8 Notum sit regi, isse nos ad Iudæam provinciam, ad domum Dei magni, quæ ædificatur lapide impolito, et ligna ponuntur in parietibus: opusque illud diligenter extruitur, et crescit in manibus eorum.
奉奏我大王,我們日前去過猶大省,到了偉大天主的殿宇那裏,見那殿正在用一石塊修建,牆上也在安放木板;這工程在他們手下,進行的非常快,又非常順利。
9 Interrogavimus ergo senes illos, et ita diximus eis: Quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis, et muros hos instauraretis?
我們詢問了那些長老,這樣問他們說:誰給了你們許可修建這殿,打奠牆基﹖
10 Sed et nomina eorum quæsivimus ab eis, ut nunciaremus tibi: scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.
我們也詢問了他們的名字,為奏知大王;所以我們能給陛下出他們的名字。
11 Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis, dicentes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum, quod erat extructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus ædificaverat, et extruxerat.
他們如此答覆我們說:我們是天地大主的僕人,重修多年以前所修建的殿宇,這殿是一位以色列偉大的君王所建築完成的。
12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum eius transtulit in Babylonem.
但因為我們的祖先冒犯了上天的大主,衪便把他們交在加色丁人巴比倫王拿步高手中,讓他破壞了這座殿宇,將人民擄到巴比倫去。
13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei hæc ædificaretur.
然而,在巴比倫王居魯士元年,居魯士王頒發諭旨,令重建這座天主的殿宇。
14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quæ Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt Sassabasar vocabulo, quem et principem constituit,
居魯士王且把拿步高從耶路撒冷殿內,帶到巴比倫殿的天主殿宇的金銀器,從巴比倫殿拿出來,交給了一個名叫市巴匝的,並立他為省長,
15 dixitque ei: Hæc vasa tolle, et vade, et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei ædificetur in loco suo.
向他說:你將這些器冊拿去,安放在耶路撒冷的殿內,並將天主的殿宇,重建在原的地方。
16 Tunc itaque Sassabasar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc ædificatur, et necdum completum est.
於是這位舍市巴匝便來,安放了耶路撒冷的天主殿宇的基石;從那時修建至今,沒有竣工。
17 Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in bibliotheca regis, quæ est in Babylone, utrumnam a Cyro rege iussum fuerit ut ædificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos.
現在大王若以為好,就派人檢查大王在巴比倫的寶庫,看看是否居魯士王,曾對重建耶路撒冷的天主殿宇,頒發過諭令,並祈大王對此事給我們頒下聖旨。

< Esdræ 5 >