< Hiezechielis Prophetæ 42 >

1 Et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad Aquilonem, et introduxit me in gazophylacium, quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad Aquilonem.
以後他領我出來,到了內院的北部,引我來到位於空地前,向北的建築物前的樓房那裏。
2 In facie longitudinis, centum cubitos ostii Aquilonis: et latitudinis quinquaginta cubitos,
樓長一百肘,寬五十肘,
3 contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus iuncta porticui triplici.
是在內院空地與外院舖道的前面,走廊與走廊相對,樓房共有三層。
4 Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad Aquilonem:
樓房前面有向內的過道,寬十肘,長一百肘,門都朝北。
5 Ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora: quia supportabant porticus, quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii.
樓上層房屋比下層與中曾的較窄,因為上層有走廊佔去了面積。
6 Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
因為樓房有三層,沒有像外院所有的柱子,上層的比地上的下層和中層的較窄。
7 Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo eius quinquaginta cubitorum.
沿著樓房外邊,靠著外院有道牆,長五十肘,立在樓房前面,
8 Quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum: et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
因為靠近外院的樓房長五十肘,靠近殿的樓房為一百肘。
9 Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab Oriente ingredientium in ea de atrio exteriori.
在這些房屋下邊,有個向東方的入口,為由外院來的人進入。
10 In latitudine periboli atrii, quod erat contra viam Orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia.
入口開在院牆的橫面。在南邊,在空地與建築物的前面,也有樓房。
11 Et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum, quæ erant in via Aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum: et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
在樓房前面有相似北邊的樓房所有的通道。長、寬、出路、位置和門與北邊的樓房完全一樣。
12 secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad Notum: ostium in capite viæ: quæ via erat ante vestibulum separatum per viam Orientalem ingredientibus.
在南邊樓房的下邊,在牆的開端,空地和建築之前有一入口,為由東邊來的人進入。
13 Et dixit ad me: Gazophylacia Aquilonis, et gazophylacia Austri, quæ sunt ante ædificium separatum: hæc sunt gazophylacia sancta: in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum, et oblationem pro peccato, et pro delicto: locus enim sanctus est.
以後他又對我說:「空地前南北兩面的樓房,都是聖的,走近上主的司祭在那裏吃至聖之物,並在那裏存放至聖之物,如供物、贖罪祭與贖過祭肉,因為此地是聖的。
14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt: vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum.
司祭進入此處之後,不可直接由此聖地出去,前往外院,必須先在那裏脫去自己供職時所穿的衣服,因為那些衣服也是聖的,應換上別的衣服,然後方可走近人民所在的地方。
15 Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ, quæ respiciebat ad viam Orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.
他測量完了聖殿的內部,就領我從面朝東的門出來,量了周圍:
16 Mensus est autem contra ventum Orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
他用測量竿量了東邊,依測量竿為五百肘;
17 Et mensus est contra ventum Aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum.
他又量了北邊,依測量竿為五百肘;
18 Et ad ventum Australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
又量了南邊,依測量竿為五百肘;
19 Et ad ventum Occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.
又轉身量了西邊,依測量竿為五百肘。
20 Per quattuor ventos mensus est murum eius undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
他周圍量了四邊環繞聖殿的垣牆,長五百肘,寬五百肘,為分開聖地與俗地。

< Hiezechielis Prophetæ 42 >