< Exodus 39 >

1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.
以後用紫色、紅色、朱紅色的毛線,做了聖所內行禮穿的祭服,也做了為亞郎穿的聖衣,全照上主向梅瑟所吩咐的。厄弗得
2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
用金線,紫色、紅色、朱紅色的毛線和捻的細麻,做了厄弗得,
3 opere polymitario, inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
就是將金子鎚成了薄片,切成細線,以織工編織在紫色、紅色、朱紅色毛線和細麻之中。
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
為厄弗得做了肩帶,結在厄弗得的兩端,連結在一起。
5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.
那將厄弗得束在身上的帶子,像厄弗得一樣做成,與厄弗得連在一起,是用金線,紫色、紅色、朱紅色的毛線和捻成的細麻做成的,全按上主向梅瑟所吩咐的。
6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israel:
將兩塊紅瑪瑙石修好崁在金框內,以刻印之法雕刻了以色列的兒子們的名字。
7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut præceperat Dominus Moysi.
將金框安在厄弗得的肩帶上,作為以色列子民的記念石,全照上主向梅瑟所吩咐的。胸牌
8 Fecit et rationale opere polymito iuxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta:
又以繡工用金線,紫色、紅色、朱紅色的毛線和捻的細麻做了胸牌,像做厄弗得一樣。
9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.
做的胸牌是方形的,雙層,一柞長,一柞寬。
10 Et posuit in eo gemmarum ordines quattuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
上面安裝了四行寶石:第一行:赤玉、青玉、翡翠;
11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et iaspis.
第二行:紫寶石、藍玉、金鋼石;
12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
第三行:黃瑪瑙、白瑪瑙、紫晶;
13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
第四行:黃玉、紅瑪瑙、水蒼玉:這些寶石都鑲在金框內。
14 Ipsique lapides duodecim, sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum.
寶石上有以色列的兒子們的名字,按他們的名字共十二塊;按刻印的方法,每塊刻上一個名字,代表十二支派。
15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo:
在胸牌上做了金的鏈子,像繩子一樣擰成。
16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
又做了兩個金框和兩個金環;將兩個金環安在胸牌的兩端。
17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
將兩條金鏈結在胸牌兩端的環子上。
18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
把兩條鏈子的另兩端結在兩框子上;把兩框子結在厄弗得肩帶的前面。
19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos iungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.
又做了兩個金環,安在胸排下兩端,靠近厄弗得的內邊緣上。
20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
還做了兩個金環,安在厄弗得的前面肩帶的下邊,靠近厄弗得帶子的上邊與肩帶相結連的地方。
21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem:
用一根紫繩,把胸牌的環子繫在厄弗得的環子上,使胸牌結在厄弗得的帶上子上,免得胸牌在厄弗得上移動:全照上主向梅瑟所吩咐的。無袖長袍
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:
以後又為厄弗得做了一件無袖長袍,是織成的,全為紫色。
23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata in extrema parte tunicæ per gyrum:
長袍中間有一領口,像戰袍的領口;領口周圍鑲上邊,免得破裂。
24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.
又在長袍底邊上,用捻的紫色、紅色、珠紅色的毛線做了石榴;
25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius:
又用純金做了鈴鐺,將鈴鐺繫在長袍底邊周圍的石榴中間,
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso:
如此在長袍底邊周圍,一個鈴鐺,一個石榴;一個鈴鐺,一個石榴,為行敬禮穿:全照上主向梅瑟所吩附的。司祭的禮服
27 feminalia quoque linea, byssina:
以後為亞郎和他的兒子們做了細麻長衣,是織成的。
28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.
也做了細麻的禮冠,細麻的華麗頭巾,捻的細麻布褲子;
29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini:
又用捻的細麻及紫色、紅色、朱紅色的毛線編織了腰帶:全按上主向梅瑟所吩咐的。
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.
又用純金做了聖冠上的牌子,在上面像雕刻印章,刻上了「祝聖於上。」
31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.
又用紫色繩子將這牌子繫在理冠上:全按上主向梅瑟所吩咐的。向梅瑟交代完成的工作
32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
帳棚、會幕的一切工程都完成了;凡上主向梅瑟所吩咐的,以色列子民都照做了。
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de ianthinis pellibus,
他們遂把帳棚運到梅瑟前,即帳幕和帳幕的一切用具:鉤子、木板、橫木、柱子、卯座,
34 velum: arcam, vectes, propitiatorium,
染紅的公山羊皮的頂罩,海豚皮的頂罩,作屏障的帳幔,
35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus:
約櫃和杠桿,贖罪蓋,
36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo:
供桌和桌上的一切用具,共餅,
37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus:
純金的燈台與燈盞,即擺在燈台上的燈盞及其一切用具,燈油,
38 et tentorium in introitu tabernaculi:
金祭壇,傅禮的油,馨香的香料,帳棚的門簾,
39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa eius omnia: labrum cum basi sua: tentoria atrii, et columnas cum basibus suis:
銅祭壇、祭壇的銅格子、杠桿和一切用具,盆和盆座,
40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis iussa sunt fieri.
庭院的帷幔、柱子和卯座,庭院的門簾、繩子和橛子,以及一切為會幕聖所內使用的器皿;
41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in Sanctuario, Aaron scilicet et filii eius,
聖所內行禮的祭服,司祭亞郎的聖衣,和他兒子們盡司祭職的衣服:
42 obtulerunt filii Israel, sicut præceperat Dominus.
以色列子民所作的一切工程,全是照上主向梅瑟所吩咐的。
43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
梅瑟查看了一切工程,見他們所行的,完全是照上主所吩咐的,遂祝福了他們。

< Exodus 39 >