< Exodus 34 >

1 Ac deinceps: Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ, quas fregisti.
上主向梅瑟說:「你要鑿兩塊石版,和先前的一樣;我要把你摔碎的石版上的字,再刻在石版上。
2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
明天早晨你要準備好,清早上西乃山,在山頂上站在我前。
3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem: boves quoque et oves non pascantur econtra.
不准任何人同你上山,全山不可有一個人,也不准在這山下放牛羊。」
4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
梅瑟便鑿了兩塊石版,和先前的一樣;照上主的吩咐,清早起來,上了西乃山,手中拿著兩塊石版。上主顯現
5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
上主乘雲降下,站在梅瑟身旁,他便呼喊「雅威」名號。
6 Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
上主由他面前經過時,大聲喊說:「雅威,雅威是慈悲寬仁的天主,緩於發怒,富於慈愛忠誠,
7 qui custodis misericordiam in millia: qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
對萬代的人保持仁愛,寬赦過犯、罪行和罪過,但是決不豁免懲罰,父親的過犯向子孫追討,直到三代四代。」
8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
梅瑟急忙俯伏在地朝拜,
9 ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
說:「吾主,若是我真在你眼中得寵,求吾主與我們同行;這百姓固然執拗,但求你寬免我們的過犯和罪惡,以我們為你的所有物。」約書中的精華
10 Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus: ut cernat populus iste, in cuius es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
上主說:「看,我要立約:我在你的全百姓前所要行的奇跡,是在普世萬國未行過的;你四周的人民要看見上主的作為因為我藉你所行的是可怕的事。
11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi: ego ipse eiiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Iebusæum.
你應注意我今日吩咐你的事:我要從你面前驅逐阿摩黎人、客納罕人、赫特人、培黎齊人、希威人和耶步斯人。
12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius iungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam:
你要注意:你每到一地,不可與那地方的居民立盟,恐怕他們成了你中間的陷阱。
13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:
你應拆毀他們的祭壇,打碎他們的神柱,砍斷他們的木偶。
14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen eius, Deus est æmulator.
不准你朝拜別的神,因為上主名為忌邪者,他是忌邪的天主。
15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
不准你與當地的人民結盟,免得他們與自己的神行淫,給自己的神獻祭時,請你去吃他們的祭物,
16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
又免得你為你自己的兒子娶他們的女兒為妻;當他們的女兒與自己的神行淫的時候,也使你的兒子與她們的神行淫。
17 Deos conflatiles non facies tibi.
不准為你鑄造神像。
18 Sollemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
你要按照我所吩咐的,在阿彼布月所定的日期內,守無酵節,七天之久吃無酵餅,因為在阿彼布月你出離了埃及。
19 Omne, quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
凡初開母胎的都應歸於我;你的牲畜中,凡首生的公牛羊,都應歸於我。
20 Primogenitum asini redimes ove: sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo vacuus.
首生的驢,應用羊贖回;若不贖回,應打斷牠的頸項。你的子孫中,凡是長子,你應贖回。空著手的,不可到我台前來。
21 Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare, et metere.
你六天作工,但第七天應安息,連在耕種收穫的時期,也咬安息。
22 Sollemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et sollemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
在收穫初熟麥子時,應過七七節;在年尾過收藏節。
23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
凡你所有的男子,一年三次應去朝拜主,上主,以色列的天主。
24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
幾時我從你面前趕走異民,擴展了你的疆域之後,你一年三次上去朝拜上主你天主的時候,沒有人敢圖謀你的國土。
25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima sollemnitatis Phase.
不可同酵麵一起給我祭獻犧牲的血;逾越節的犧牲,不可留到早晨。
26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hœdum in lacte matris suæ.
你田中最上等的初熟之果,應獻到上主你的天主的殿中。不可煮羊羔在其母奶之中。」
27 Dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israel pepigi fœdus.
以後上主向梅瑟說:「你要記錄這些話,因為我依據這些話同你和以色列子民立了約。」
28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.
梅瑟在那裏同上主一起,停留了四十天四十夜,沒有吃飯,也沒有喝水;把盟約的話,即十句話,寫在石版上。梅瑟面容發光
29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
梅瑟從西乃山下來的時候,手中拿著兩塊石版;他下山的時候,未發覺自己的臉皮,因同上主說過話,而發光。
30 Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
亞郎和全以色列子民一看見他的臉皮發光,都害怕接近他。
31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,
梅瑟召呼他們過來,亞郎和全會眾的首領才敢回到他跟前,梅瑟就同他們談了話。
32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israel: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.
以後全以色列子民也來到他跟前,他把上主在西乃山同他所說的一切,都吩咐了他們。
33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
梅瑟向他們講完話,就用首帕蒙上自己的臉。
34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quæ sibi fuerant imperata.
幾時梅瑟到上主台前去同他談話,就揭去首帕,直到出來的時候;他出來後,就對以色列子民講明上主吩咐的事,
35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, si quando loquebatur ad eos.
以色列子民觀看梅瑟的臉,見梅瑟的臉皮發光。以後梅瑟再用首帕蒙上自己的臉,直到再去同上主談話。

< Exodus 34 >