< Exodus 27 >

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, idest quadrum, et tres cubitos in altitudine.
너는 조각목으로 장이 오 규빗, 광이 오 규빗의 단을 만들되 네모 반듯하게 하며 고는 삼 규빗으로 하고
2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.
그 네 모퉁이 위에 뿔을 만들되 그 뿔이 그것에 연하게 하고 그 단을 놋으로 쌀지며
3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula. omnia vasa ex ære fabricabis.
재를 담는 통과, 부삽과, 대야와, 고기 갈고리와, 불 옮기는 그릇을 만들되 단의 그릇을 다 놋으로 만들지며
4 Craticulamque in modum retis æneam: per cuius quattuor angulos erunt quattuor annuli ænei,
단을 위하여 놋으로 그물을 만들고 그 위 네 모퉁이에 놋고리 넷을 만들고
5 quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
그물은 단 사면 가장자리 아래 곧 단 절반에 오르게 할지며
6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis:
또 그 단을 위하여 채를 만들되 조각목으로 만들고 놋으로 쌀지며
7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
단 양편 고리에 그 채를 꿰어 단을 메게 할지며
8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in Monte monstratum est.
단은 널판으로 비게 만들되 산에서 네게 보인대로 그들이 만들지니라!
9 Facies et atrium tabernaculi, in cuius australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
너는 성막의 뜰을 만들찌니 남을 향하여 뜰 남편에 광이 백 규빗의 세마포장을 쳐서 그 한 편을 당하게 할지니
10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
그 기둥이 스물이며 그 받침 스물은 놋으로 하고 그 기둥의 갈고리와 가름대는 은으로 할찌며
11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ eiusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
그 북편에도 광이 백 규빗의 포장을 치되 그 기둥이 스물이며 그 기둥의 받침 스물은 놋으로 하고 그 기둥의 갈고리와 가름대는 은으로 할지며
12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
뜰의 옆 곧 서편에 광 오십 규빗의 포장을 치되 그 기둥이 열이요, 받침이 열이며
13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
동을 향하여 뜰 동편의 광도 오십 규빗이 될지며
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem:
문 이편을 위하여 포장이 십 오 규빗이며, 그 기둥이 셋이요, 받침이 셋이요
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
문 저편을 위하여도 포장이 십오 규빗이며, 그 기둥이 셋이요, 받침이 셋이며
16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quattuor, cum basibus totidem.
뜰 문을 위하여는 청색, 자색, 홍색실과, 가늘게 꼰 베실로 수 놓아 짠 이십 규빗의 장이 있게 할지니 그 기둥이 넷이요, 받침이 넷이며
17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
뜰 사면 모든 기둥의 가름대와 갈고리는 은이요, 그 받침은 놋이며
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit. fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
뜰의 장은 백 규빗이요, 광은 오십 규빗이요, 세마포장의 고는 오규빗이요, 그 받침은 놋이며
19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et ceremonias, tam paxillos eius quam atrii, ex ære facies.
성막에서 쓰는 모든 기구와 그 말뚝과 뜰의 포장 말뚝을 다 놋으로 할지니라!
20 Præcipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum: ut ardeat lucerna semper
너는 또 이스라엘 자손에게 명하여 감람으로 찧어낸 순결한 기름을 등불을 위하여 네게로 가져오게 하고 끊이지 말고 등불을 켜되
21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii eius, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.
아론과 그 아들들로 회막한 증거궤 앞 휘장 밖에서 저녁부터 아침까지 항상 여호와 앞에 그 등불을 간검하게 하라! 이는 이스라엘 자손의 대대로 영원한 규례니라

< Exodus 27 >