< Exodus 17 >

1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
以色列子民全會眾按照上主的吩咐,由欣曠野起程,一站一站地前行,然後在勒非丁安了營。在那裏百姓沒有水喝,
2 Qui iurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid iurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
因此百姓和梅瑟爭吵說:「給我們水喝罷! 」梅瑟回答他們說:「你們為什麼與我爭吵,為什麼試探上主﹖」
3 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens: Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac iumenta siti?
因百姓在那裏渴望水喝,就抱怨梅瑟說:「你為什麼從埃及領我們上來﹖難道要使我們,我們的子女和牲畜都渴死嗎﹖」
4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.
梅瑟向上主呼號說:「我要怎樣對待這百姓呢﹖他們幾乎願用石頭砸死我! 」
5 Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
上主回答梅瑟說:「你到百姓面前去,帶上幾個以色列長老,手中拿著你擊打尼羅河的棍杖去!
6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel:
看,握要在你面前站在曷勒布那裏的磐石上,你擊打磐石,就有水流出來,給百姓喝。」梅瑟就在以色列長老眼前照樣作了。
7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter iurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Est ne Dominus in nobis, an non?
他稱那地方為瑪撒和默黎巴,因為以色列子民在那裏爭吵過,並試探過上主說:「上主是否在我們中間﹖」與阿瑪肋克人作戰
8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israel in Raphidim.
那時有阿瑪肋克人,在非勒丁同以色列人作戰。
9 Dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
梅瑟向若蘇厄說:「你給我們選拔壯丁,明天去同阿瑪肋克人作戰,我手爭拿著天主的棍杖,站在這高岡頂上。」
10 Fecit Iosue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moyses autem et Aaron, et Hur ascenderunt super verticem collis.
若蘇厄就照梅瑟吩咐他的作了,去同阿瑪勒克作戰;同時梅瑟、亞郎和胡爾上了那高岡頂上。
11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
當梅瑟舉手的時候,以色列就打勝戰;放下手的時候,阿瑪勒克就打勝戰。
12 Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
終於梅瑟的手舉疲乏了。他們就搬了塊石頭來,放在他下邊,叫他坐下,亞郎和胡爾,一邊一個托著他的手:這樣他的手舉著不動,直到日落的時候。
13 Fugavitque Iosue Amalec, et populum eius in ore gladii.
於是若蘇厄用刀劍打敗了阿瑪勒克和他的人民。
14 Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Iosue: delebo enim memoriam Amalec sub cælo.
上主向梅瑟說:「將這事寫在書上作為記念,並訓示若蘇厄,我要從天下把阿瑪勒克的記念完全消滅。」
15 Ædificavitque Moyses altare: et vocavit nomen eius, Dominus exaltatio mea, dicens:
梅瑟築了一座祭壇,給它起名叫「雅威尼息,」
16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
說「向上主的旌旗舉手,上主必世世代代與阿瑪勒克作戰。」

< Exodus 17 >