< Exodus 1 >

1 Hæc sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Ægyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt: 2 Ruben, Simeon, Levi, Iudas, 3 Issachar, Zabulon et Beniamin, 4 Dan, et Nephthali, Gad, et Aser. 5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Ægypto erat. 6 Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione illa, 7 filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram. 8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Ioseph: 9 et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. 10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. 11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses. 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant: 13 oderantque filios Israel Ægyptii, et affligebant illudentes eis: 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. 15 Dixit autem Rex Ægypti obstetricibus Hebræorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, 16 præcipiens eis: Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate. 17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. 18 Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? 19 Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut Ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis. 21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. 22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.

< Exodus 1 >