< Ephesios 4 >

1 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
2 cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate,
cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate,
3 soliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
soliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4 Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.
Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.
5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8 Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.
9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae?
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores
Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores, et doctores
12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi:
ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi:
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:
donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi:
14 ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
ut iam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
15 Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
16 ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in charitate.
ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate.
17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant in vanitate sensus sui,
Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et Gentes ambulant in vanitate sensus sui,
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum,
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum,
19 qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam.
qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.
20 Vos autem non ita didicistis Christum,
Vos autem non ita didicistis Christum,
21 si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu.
si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu.
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
Renovamini autem spiritu mentis vestrae,
24 et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.
et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra.
26 Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram.
27 Nolite locum dare diabolo:
Nolite locum dare diabolo:
28 qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed siquis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed siquis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus.
30 Et nolite constristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.
Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in die redemptionis.
31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

< Ephesios 4 >