< Ephesios 1 >

1 Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu.
Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo,
4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.
5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,
Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae,
6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo.
in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo.
7 In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ eius,
In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius,
8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia:
quae superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia:
9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis, et quæ in terra sunt, in ipso:
in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso:
11 In quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:
In quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae:
12 ut simus in laudem gloriæ eius nos, qui ante speravimus in Christo:
ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo:
13 In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestræ) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto,
In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestrae) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto,
14 qui est pignus hereditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
qui est pignus hereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Christo Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
17 ut Deus, Domini nostri Iesu Christi pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitione eius:
ut Deus, Domini nostri Iesu Christi pater, gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione eius:
18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis eius, et quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis,
illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,
19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis eius,
et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis eius,
20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:
quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus:
21 supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. (aiōn g165)
supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. (aiōn g165)
22 Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,
Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,
23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
quae est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

< Ephesios 1 >