< Deuteronomii 33 >

1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israel ante mortem suam.
這是天主的人,梅瑟死前賜予以四色列子民的祝福。
2 Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera eius ignea lex.
他說:「上主由西乃而來,從色依爾光照他的百姓,由帕蘭山射出光輝,從卡德士的默黎巴前進,由他的右邊有烈火發出。
3 Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius.
你實在愛你的人民,眾聖者都在你手中;他們俯伏在你腳前,領受你的教導。
4 Legem præcepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob.
梅瑟給我們立定法律,作為雅各伯會眾的產業時,
5 Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel.
人民的首領與以色列支派會合時,上主在耶叔戎中作了王。
6 Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.
願勒烏本生存,不至滅亡! 願他的人數不再減少! 」
7 Hæc est Iudæ benedicio: Audi Domine vocem Iudæ, et ad populum suum introduc eum: manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius erit.
他論及猶大這樣說:「上主! 願你俯聽猶大的聲音,領他重歸自己的民族;以你的手為他交戰,協助他抵抗他的仇敵! 」
8 Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et iudicasti ad Aquas contradictionis.
論及肋未說:「願你將你的「突明」賜給肋未,將你的「烏陵」,賜給對你虔誠的人,就是你在瑪撒曾試探過,在默黎巴水旁曾考驗過的人,
9 Qui dixit patri suo, et matri suæ: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt,
也就是那些論及自己的父母說:我沒有顧及他們,對自己的兄弟不加重視,對自己的子女也漠不關心的人! 他們只遵守你的話,持守你的盟約。
10 iudicia tua o Iacob, et legem tuam o Israel: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
他們要將你的誡命教給雅各伯,將你的法律授給以色列;在你面前獻上馨香,在祭壇上獻上全燔祭。
11 Benedic Domine fortitudini eius, et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum eius: et qui oderunt eum, non consurgant.
上主! 願你祝福他的勇力,悅納他手中的作為;對反抗他的人,願你打斷他們的腰,使惱恨他的人,再也不得起立! 」
12 Et Beniamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.
論及本雅明說:「上主所鍾愛的,他必安居樂業;至高者日日庇護他,住在他兩肩之間。」
13 Ioseph quoque ait: De benedictione Domini terra eius, de pomis cæli, et rore, atque abysso subiacente.
論及若瑟說:「願他的地蒙受上主的祝福! 願天上甘露,地下深藏的淵泉,
14 De pomis fructuum solis ac lunæ.
因太陽而出產的美果,靠月亮而出產的寶物,
15 de vertice antiquorum montium, de pomis collium æternorum:
太古山岳的珍品,永恒丘陵的美物,
16 et de frugibus terræ, et de plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos.
地上的寶物及其富藏,以及住在荊棘叢中者的恩惠,都臨到若瑟頭上,降在兄弟中為首者的頭頂上!
17 Quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit Gentes usque ad terminos terræ. hæ sunt multitudines Ephraim: et hæc millia Manasse.
他的健壯有如頭胎的公牛,他的雙角像是野牛的雙角,用以抵觸萬民,直到地極。這是厄弗辣因的萬軍,即是默納協的勁旅。」
18 Et Zabulon ait: Lætare Zabulon in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
論及則步隆說:「則步隆! 你要在旅途中喜樂;至於你、依撒加爾! 你要在帳幕內歡樂。
19 Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas iustitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.
他們要邀請人民上山,在那裏奉獻應獻的祭祀,因為他們要吸收海洋的富饒,沙中潛藏的珠寶。」
20 Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.
論及加得說:「那使加得擴張的,應受讚美! 他臥下彷彿一隻母獅,撕裂了人的手臂和頭顱。
21 Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit iustitias Domini, et iudicium suum cum Israel.
他為自己選取了為首的一分,因為那原是為首領保留的一分。他走在人民之前,執行了上主的法令,和他對以色列的旨意。」
22 Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.
論及丹說:「丹好似由巴商跳出的幼獅。」
23 Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit.
論及納斐塔里說:「納斐塔里,飽受恩愛,充滿上主的祝福,海和南部將是他的產業。」
24 Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum.
論及阿協爾說:「眾子中最受祝福的是阿協爾;願他獲得兄弟的恩待,在油中洗腳!
25 Ferrum et æs calceamentum eius. Sicut dies iuventutis tuæ, ita et senectus tua.
願你有銅鐵的門閂;願你一生獲享安寧! 」
26 Non est Deus alius ut Deus rectissimi: ascensor cæli auxiliator tuus. Magnificentia eius discurrunt nubes,
沒有一個像耶叔戎的天主,他騰空駕雲,在威嚴中來援助你。
27 habitaculum eius sursum, et subter brachia sempiterna: eiiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.
亙古的天主是你的避難所,他永遠的手臂是你的支柱;他由你面前驅走了敵人,是他向你下命說:毀滅罷!
28 Habitabit Israel confidenter, et solus. Oculus Iacob in terra frumenti et vini, cælique caligabunt rore.
因此,以色列能以安居樂業,雅各伯的後裔定居在產糧出酒之地,天也從上降下甘露。
29 Beatus es tu Israel: quis similis tui popule, qui salvaris in Domino? scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.
以色列,你真是有福的;為上主所拯救的人民,有誰相似你﹖他是你護身的盾牌,是使你勝利的刀劍。你的仇敵必將奉承你,而你卻要踐踏他們的背脊。

< Deuteronomii 33 >