< Deuteronomii 31 >

1 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israel,
梅瑟又繼續用以下的話向全以色列人說:「
2 et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi, et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Iordanem istum.
我今天已經一百二十歲,再不能出入;而且上主曾對我說:『你不能過這約但河。』
3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Iosue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
上主你的天主親自要領你過去,親自要由你面前將這些民族消滅,使你佔領他們的土地;按上主所許過的,若蘇厄將領你們過去。
4 Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos.
上主對待那些民族,必像以前對待阿摩黎人王息紅和敖格,以及他們的國一樣,將他們完全消滅。
5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis sicut præcepi vobis.
上主必將他們交於你們,你們應依照我吩咐你們的一切命令,對待他們。
6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
你們應勇敢堅決,不要害怕,在他們面前也不要畏懼,因為上主你的天主親自與你同行,決不拋棄你,也決不離開你。」
7 Vocavitque Moyses Iosue, et dixit ei coram omni Israel: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in Terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides.
然後梅瑟召若蘇厄來,當著全以色列的面對他說:「你要勇敢堅決,因為你應領這人民,進入上主向他們祖先誓許要賜予他們的土地;你應將那地分給他們作為基業。
8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.
上主必親自領導你,與你同在,決不拋棄你,也決不離開你;你不要害怕,也不要膽怯。」
9 Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israel.
梅瑟寫好這法律,交給抬上主約櫃的肋未子孫司祭,和以色列所有的長老;
10 Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in sollemnitate tabernaculorum,
然後梅瑟吩咐他們說:「每逢七年,即在豁免年間的帳棚節期內,
11 convenientibus cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit Dominus, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis,
當全以色列人來到上主你的天主所選的地方朝拜上主時,你應在全以色列人前,大聲宣讀這法律。
12 et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis huius.
你應召集人民,男女幼小,和你城鎮中的外方人,叫他們都聽到,好學習敬畏上主你們的天主,謹守遵行這法律上的一切話。
13 filii quoque eorum qui nunc ignorant; ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in Terra, ad quam vos, Iordane transmisso, pergitis obtinendam.
尚不認識這法律的子女,也應叫他們聽到,好使他們在你們渡過約但河去佔領的土地上生活的時候,日日學習敬畏上主你們的天主。」
14 Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Iosue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Iosue, et steterunt in tabernaculo testimonii:
上主對梅瑟說:「看,你的死期已近,你召若蘇厄來,你們一起站在會幕那裏,我好吩咐他。」梅瑟於是和若蘇厄前去,一起站在會幕那裏。
15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi.
上主出現在會幕上,在雲柱中,這雲柱停在會幕門口上面。
16 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in Terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.
上主對梅瑟說:「看,你快與你的祖先同眠;這人民要起來,在要去的地方內,同異邦之神行淫,而離棄我,破壞我與他們所訂立的盟約。
17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
那時,我必要對他們大發忿怒,拋棄他們,掩面不顧他們,讓他們被人吞併,使他們遭遇許多災禍和艱難;到那日他們必說:『我遭遇了這些災禍,豈不是因為我的天主已不在我中間了麼﹖』
18 Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.
因了他們歸向其他的神所作的一切邪惡,那天我必掩面不顧他們。
19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israel: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israel.
所以,現在你應寫下這篇詩歌,教給以色列子民的證據。
20 Introducam enim eum in Terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.
因我領他們進了我對他們的祖先所誓許的流奶流蜜的土地,他們吃飽了,吃肥了,卻歸向了其他的神,事奉他們,而蔑視我,破壞我的盟約。
21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes eius, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in Terram, quam ei pollicitus sum.
當他們遭遇到許多災禍和艱難時,這詩歌就成為反對他們的證據,因為這詩歌總不會由他們後裔的口中失傳。的確,在我領他們進入我誓許的地方以前,我早已知道他們今天所懷的企圖。」
22 Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israel.
梅瑟遂在那一天寫下了這篇詩歌,教給了以色列子民。
23 Præcepitque Dominus Iosue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israel in Terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
此後,上主吩咐農的兒子若蘇厄說:「你要勇敢堅決,因為你要領以色列子民進入我給他們誓許的土地,我必與你同在。」
24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine, atque complevit:
梅瑟將這法律的話在書上寫完以後,
25 præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens:
便吩咐抬上主約櫃的肋未人說:「
26 Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium.
你們將這法律書拿去,放在上主你們天主的約櫃旁,留在那裏作為反對你的證據。
27 Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero?
因為我知道你是如何頑固執拗。看,我還同你們生活在一起的今天,你們就這樣反抗了上主;何況在我死後!
28 Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.
你們給我將你們支派所有的長老和官員召來,我要將這些話說給他們聽,指著天地對他們作證。
29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
因為我知道在我死後,你們必定完全敗壞,離棄我吩咐你們的道;最後,你們必要遭受災禍,因為作了上主視為邪惡的事,以你們的作為,使他發怒。」
30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israel, verba carminis huius, et ad finem usque complevit.
梅瑟遂在以色列全體會眾前,由頭至尾,大聲朗誦了這篇詩歌的話。

< Deuteronomii 31 >