< Deuteronomii 3 >

1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.
然後我們轉向巴商進發;巴商王敖格和他所有的民眾出來攻擊我們,在厄德勒與我們交戰。
2 Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon.
上主對我說:「你不要怕他,因為我已將他、他所有的民眾和土地都交在你手中;你對待他,應如對待住在赫市朋的阿摩黎人王息紅一樣。」
3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum eius: percussimusque eos usque ad internecionem,
上主我們的天主也將巴商王敖格,和他所有的民眾交在我們的手中;我們擊殺了他,一個也沒有給他留下。
4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore. non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.
同時我們佔領了他所有的城邑,沒有一座城不為我們所佔領;巴商王敖格的國土,阿爾哥布全地區共有六十座城邑,
5 Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros.
都是些具有高闊的城牆,安門置閂,設防的城邑;此外尚有很多無圍牆的村莊。
6 Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos:
我們照毀滅律毀滅了這些城邑,有如對赫市朋王息紅所做的一樣,殺盡了各城中的男女和幼童,
7 iumenta autem et spolia urbium diripuimus.
只留下了牲畜和由佔領的城中所奪的財物,作我們的戰利品。
8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Iordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hernon,
這樣,我們在那時,由這兩個阿摩黎人王的手中,奪得了約但河東岸的土地,自阿爾農河直到赫爾孟山。 [
9 quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir:
漆冬人稱赫爾孟為息爾翁;阿摩黎人則稱之為色尼爾。]
10 omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam Terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.
即奪得了高原上所有的城邑,全基肋阿得和全巴商,直到撒耳加和厄德勒:這都是巴商王敖格國土內的城邑。 [
11 Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus eius ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.
巴商王敖格是勒法因人遺族中僅存的人物;他的床是鐵做的,以人肘為度,長九肘,寬四肘,尚存在阿孟子民的辣巴城裏。]
12 Terramque possedimus tempore illo ab Aroer, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad.
我由我們那時所佔領的土地中,將阿爾農河邊的阿洛厄爾以北的地方,基肋阿得山地的一半和境內的城邑,給了勒烏本人和加得人;
13 Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.
基肋阿得其餘的地方和全巴商,即敖格的國土給了默納協半個支派。 [人稱阿爾哥布全地區,即全巴商,為「勒法因人地。」
14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri, et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Iair, id est, Villas Iair, usque in præsentem diem.
默納協的兒子雅依爾,佔領了阿爾哥布地區,直到革叔爾人和瑪阿加人的邊界,遂按自己的名字稱那地為「哈沃特雅依爾,」直到今日。]
15 Machir quoque dedi Galaad.
我又將基肋阿得給了瑪基爾。
16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de Terra Galaad usque ad Torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Ieboc, qui est terminus filiorum Ammon:
由基肋阿得到阿爾農河,以河中心為邊界,直到雅波克河,即阿孟人的邊界,我將那一帶地方給了勒烏本人和加得人;
17 et planitiem solitudinis, atque Iordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.
還有阿辣巴荒野,以約但河為界,從基乃勒特直到阿辣巴海,即直到東面靠近丕斯加山坡的鹽海一帶地方。
18 Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israel omnes viri robusti:
那時我吩咐你們說:「上主你們的天主,將這地賜給了你們作產業,但你們所有戰士,應武裝起來,走在你們兄弟以色列子民前面,
19 absque uxoribus, et parvulis atque iumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,
只有你們的婦孺和牲畜,──我知道你們有很多牲畜-可留在我給你們的城內,
20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam Terram, quam daturus est eis trans Iordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
直到上主使你們的兄弟如你們一樣有了安身之處,等他們也佔領了,上主你們的天主賜給他們的約但河西的地方,那時你們各人才可回到我給你們為產業的地方。
21 Iosue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es.
同時我也吩咐若蘇厄說:你親眼看見了,上主你們的天主對這兩個國王所做的一切;上主必同樣對待你要過河去攻擊的一切王國。
22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
不要怕他們,因為上主你們的天主要替你們作戰。」
23 Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens:
那時我哀求天主說:「
24 Domine Deus tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam. neque enim est alius Deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ.
我主,上主! 你已開始向你的僕人顯示你的偉大和你有力的手臂,天上地下有那個神能作你所作的工作,行你所行的奇事﹖
25 Transibo igitur, et videbo Terram hanc optimam trans Iordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
求你讓我過去,得見約但河西的肥美土地,那壯麗的山嶺和黎巴嫩。」
26 Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
但是上主為了你們的緣故對我發怒,沒有俯聽我,且對我說,「罷了! 不要對我再提這事。
27 Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice. nec enim transibis Iordanem istum.
你上丕斯加山頂去,舉目向東西南北,好好觀看,因為你不能過這約但河。
28 Præcipe Iosue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis Terram, quam visurus es.
你應訓示若蘇厄,堅固他,鼓勵他,因為他要率領這百姓過去,給他們分配你所觀看的地方。」
29 Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
那時我們住在貝特培敖爾對面的山谷中。

< Deuteronomii 3 >