< Deuteronomii 23 >

1 Non intravit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini.
신낭이 상한 자나 신을 베인 자는 여호와의 총회에 들어오지 못하리라
2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.
사생자는 여호와의 총회에 들어오지 못하리니 십대까지라도 여호와의 총회에 들어오지 못하리라
3 Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini, in æternum:
암몬 사람과 모압 사람은 여호와의 총회에 들어오지 못하리니 그들에게 속한 자는 십대 뿐아니라 영원히 여호와의 총회에 들어오지 못하리라
4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi:
그들은 너희가 애굽에서 나올 때에 떡과 물로 너희를 길에서 영접하지 아니하고 메소보다미아의 브돌 사람 브올의 아들 발람에게 뇌물을 주어 너희를 저주케 하려 하였으나
5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.
네 하나님 여호와께서 너를 사랑하시므로 발람의 말을 듣지 아니하시고 그 저주를 변하여 복이 되게 하셨나니
6 Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum.
너의 평생에 그들의 평안과 형통을 영영히 구하지 말지니라
7 Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra eius.
너는 에돔 사람을 미워하지 말라! 그는 너의 형제니라 애굽 사람을 미워하지 말라! 네가 그의 땅에서 객이 되었음이니라
8 Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
그들의 삼대 후 자손은 여호와의 총회에 들어올 수 있느리라
9 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
네가 대적을 치러 출진할 때에 모든 악한 일을 스스로 삼갈지니
10 Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,
너희 중에 누가 밤에 몽설함으로 부정하거든 진 밖으로 나가고 진 안에 들어오지 아니하다가
11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra.
해질 때에 목욕하고 해진 후에 진에 들어올 것이요
12 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ,
너의 진 밖에 변소를 베풀고 그리로 나가되
13 gerens paxillum in balteo. cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies
너의 기구에 작은 삽을 더하여 밖에 나가서 대변을 통할 때에 그것으로 땅을 팔 것이요 몸을 돌이켜 그 배설물을 덮을지니
14 quo revelatus es (Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos) et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis ne derelinquat te.
이는 네 하나님 여호와께서 너를 구원하시고 적군을 네게 붙이시려고 네 진중에 행하심이라 그러므로 네 진을 거룩히 하라 그리하면 네게서 불합한 것을 보시지 않으므로 너를 떠나지 아니하시리라
15 Non trades servum Domino suo, qui ad te confugerit.
종이 그 주인을 피하여 네게로 도망하거든 너는 그 주인에게로 돌리지 말고
16 habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum.
그가 너의 성읍 중에서 기뻐하는 곳을 택하는 대로 너와 함께 네 가운데 거하게 하고 그를 압제하지 말지니라
17 Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel.
이스라엘 여자 중에 창기가 있지 못할 것이요 이스라엘 남자 중에 미동이 있지 못할지니
18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
창기의 번 돈과 개 같은 자의 소득은 아무 서원하는 일로든지 네 하나님 여호와의 전에 가져오지 말라 이 둘은 다 네 하나님 여호와께 가증한 것임이니라
19 Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem:
네가 형제에게 꾸이거든 이식을 취하지 말지니 곧 돈의 이식, 식물의 이식, 무릇 이식을 낼 만한 것의 이식을 취하지 말 것이라
20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in Terra, ad quam ingredieris possidendam.
타국인에게 네가 꾸이면 이식을 취하여도 가하거니와 너의 형제에게 꾸이거든 이식을 취하지 말라 그리하면 네 하나님 여호와께서 네가 들어가서 얻을 땅에서 네 손으로 하는 범사에 복을 내리시리라
21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus. et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
네 하나님 여호와께 서원하거든 갚기를 더디 하지 말라! 네 하나님 여호와께서 반드시 그것을 네게 요구하시리니 더디면 네게 죄라
22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
네가 서원치 아니하였으면 무죄하니라마는
23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.
네 입에서 낸 것은 그대로 실행하기를 주의하라 무릇 자원한 예물은 네 하나님 여호와께 네가 서원하여 입으로 언약한 대로 행할지니라
24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum.
네 이웃의 포도원에 들어갈 때에 마음대로 그 포도를 배불리 먹어도 가하니라 그러나 그릇에 담지 말 것이요
25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes.
네 이웃의 곡식 밭에 들어갈 때에 네가 손으로 그 이삭을 따도 가하니라 그러나 이웃의 곡식 밭에 낫을 대지 말지니라

< Deuteronomii 23 >