< Deuteronomii 14 >

1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo.
你們是上主你們天主的兒女。你們不應為死者割傷自己,不應將頭頂剃光,
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo: et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
因為你是屬於上主你天主的聖潔人民,上主由地上的萬民中,特選了你做他自己的人民。
3 Ne comedatis quæ immunda sunt.
凡是可憎惡之物,你不可吃。
4 Hoc est animal, quod comedere debetis, Bovem, et ovem, et capram,
你們可吃的走獸如下:牛、綿羊、山羊、
5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
鹿、羚羊、黈鹿、野山羊、臆羚、野牛和野羊。
6 Omne animal quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
走獸中,凡有偶蹄分趾而又反芻的走獸,你們都可以吃。
7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc quia ruminant, et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
但是在反芻或有偶蹄分趾的走獸中,你們不可吃的:有駱駝、兔子或岩狸,因為牠們雖反芻,蹄卻不分趾,對你們仍是不潔的。
8 Sus quoque quoniam dividat ungulam, et non ruminat, immunda erit. carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
至於豬,雖有偶蹄,卻不反芻,對你們也是不潔的;你們不可吃這些走獸的肉,也不可摸牠們的屍體。
9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: Quæ habent pinnulas et squamas, comedite:
水族中你們可吃的如下:凡有鰭有鱗的,都可以吃;
10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
凡無鰭無鱗的,都不可吃;這一切對你們都是不潔的。
11 Omnes aves mundas comedite.
凡是潔淨的飛禽,都可以吃。
12 Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
飛禽中不可吃的:有鷹、鶚、禿鷲、
13 ixion, et vulturem ac milvum iuxta genus suum:
鳶隼、鵰類,
14 et omne corvini generis,
凡烏鴉之類,
15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem iuxta genus suum:
駝鳥、夜鷹、海鷗,凡蒼鷹之類,
16 herodium ac cygnum, et ibin,
小梟、鴟梟、梟、白鷺、
17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
塘鵝、鴇、鸕鶿、
18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.
鸛鷺類、戴勝和蝙蝠。
19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
凡有翅的昆蟲,對你們都是不潔的,都不可吃。
20 Omne quod mundum est, comedite.
凡潔淨的飛禽,都可以吃。
21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hœdum in lacte matris suæ.
凡自死的動物,你們不可吃,卻可送給在你城內的外方人吃,或賣給外邦人,因為你是屬於上主你天主的聖潔人民。不可煮羊羔在其母奶之中。
22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
你每年在田地內播種所得的出產,應繳納十分之一。
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
你應在上主選定為立自己名號的地方,於上主你的天主面前,吃那五穀、酒、油的十分之一,及你的頭胎牛羊,好使你能學習著常敬畏上主你的天主。
24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
如果為你路途太遠,你不能把十分之一之物運去,因為上主你的天主選定為立自己名號的地方離你太遠,那麼若上主你的天主祝福了你,
25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus:
你可以把物品換成銀錢,手中帶著銀錢,往上主你的天主所選的地方,
26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:
在那裏可隨意用銀錢買牛羊、清酒和濃酒,以及你願意要的,在上主你的天主面前吃喝,與你的家屬一同歡樂;
27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
但在你城內的肋未人,你不可忘記,因為他在你中間沒有分得產業。
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore: et repones intra ianuas tuas.
每過三年,你應取出全部出產的十分之一,儲藏在你城鎮內,
29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.
那沒有與你分得產業的肋未人,和在你城鎮內的外方人、孤兒、寡婦都可來吃喝,得享飽飫,好叫上主你的天主,在你所做的一切事業上祝福你。

< Deuteronomii 14 >