< Colossenes 1 >
1 Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:
神の思召によりてイエズス、キリストの使徒たるパウロ、及び兄弟チモテオ、
2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Iesu.
コロサイに於てキリスト(イエズス)に在る聖徒、及び忠信なる兄弟等に[書簡を贈る]。
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes:
願はくは我父にて在す神、及び主イエズス、キリストより、汝等に恩寵と平安とを賜はらん事を。
4 audientes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes
第一款 コロサイ人の為に感謝し祈祷す 第一編 教理の部 第一項 キリスト及び其事業 我等キリスト、イエズスに於る汝等の信仰と凡ての聖徒に對する愛情とを聞きて、常に汝等の為に祈りて、我主イエズス、キリストの父にて在す神に感謝し奉る。
5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:
是天に於て汝等の為に備へられ、曾て汝等が福音の眞理の言の中に聞きし希望の故なり。
6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
汝等に至れる福音は、果を世界に結びて傳播しつつある事、猶汝等が眞理に從ひて神の恩寵を聞き且識りし日より汝等の中に於て在りしが如し。
7 sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu,
汝等之を至愛なる我等の同輩エパフラより學びたるが、彼は汝等の為にキリスト、イエズスの忠信なる役者にして、
8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu:
[聖]霊によれる汝等の愛情を我等に告げたり。
9 ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius, in omni sapientia et intellectu spiritali:
故に我等も亦之を聞きし其日より、汝等の為に祈りて止まず、以て汝等が[聖]霊によれる凡ての智恵と悟とによりて、神の御旨を知る[の知識]に満たされん事を求め奉る。
10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
是汝等が主に相應しく歩み、萬事につけて御意に合ひ、凡ての善業に於て果を結び、神[を識る]の知識を増し、
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia, et longanimitate cum gaudio
其光榮ある全能に從ひて凡ての力を加へられ、喜を以て凡ての事に辛抱し堪忍し、
12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:
神にて在す父に感謝し奉ることを得ん為なり。其は忝くも我等を以て、聖徒等と共に榮光を蒙るに足るべき者と為し給ひ、
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,
暗黒の権威より救出して最愛なる御子の國に移し給ひ、
14 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum:
我等其御子に在りて、御血を以て贖はれ、罪の赦しを得ればなり。
15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
第二款 キリスト及び其事業は広大にして無比なり 御子は即ち見え給はざる神の御姿にして、一切の被造物に先だちて生れ給ひし者なり。
16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt:
蓋萬物は彼に於て造られ、天にも地にも見ゆるもの、見えざるもの、或は玉座、或は主権、或は権勢、或は能力、皆彼を以て且彼の為に造られ、
17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
御自らは萬物に先だちて在し、萬物は彼の為に存す。
18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens.
彼は又其體なる教會の頭にて在す、蓋原因に在して其死者の中より先んじて生れ給ひしは、萬事に於て自ら先んずる者と成り給はん為なり、
19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare:
其は充満せる徳を全く彼に宿らしめ、
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
彼を以て萬物を己と和睦せしめ、其十字架の血を以て地に在るものをも天に在るものをも和合せしむる事の、御意に適ひたればなり。
21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis:
汝等も曾て惡業によりて神に遠ざかり、心より其仇となりしを、
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso:
神は今御子の肉體に於て其死によりて己と和睦せしめ、聖にして汚なく罪なき者たらしめ、以て御前に供へんとし給へり。
23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus minister.
汝等若確乎として信仰に基き、福音に於る希望より動かされずば、當に然あるべし。此福音は、汝等之を聞き、普く天下一切の人に宣べられしが、我パウロは其役者と為られたるなり。
24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia:
我今汝等の為に苦むを喜ぶ、又キリストの御苦の缺けたる所を、御體なる教會の為に我が肉體に於て補ふなり。
25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:
我が教會の役者と為られたるは、汝等の為に神より賜はりたる務に由れり、是神の御言、即ち世々代々に隠れ來りて、
26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, (aiōn )
今や其聖徒等に顕れたる奥義を、具に傳へん為なり。 (aiōn )
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti huius in Gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
此奥義とは光榮の希望にして、汝等に在すキリスト是なり、此奥義の異邦人に及ぼしたる光榮の富の如何を知らしむるは神の御意なり。
28 quem nos annunciamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu.
我等は之を宣べ傳へ、凡ての知識に從ひて、凡ての人を誡め凡ての人に教ふ、是凡ての人をしてキリスト、イエズスに於て完全にならしめんが為なり。
29 in quo et laboro, certando secundum operationem eius, quam operatur in me in virtute.
我が現に勞苦して、我に於て強く働ける彼の勢力に應じて戰ひつつあるは是が為なり。