< Actuum Apostolorum 6 >

1 In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
第一 執事の選挙 其頃弟子の數の加はるに随ひ、ギリシア語のユデア人、其寡婦等が毎日の施に漏らされたりとて、ヘブレオ語のユデア人に對して呟くに至りしかば、
2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
十二使徒許多の弟子を呼集めて云ひけるは、我等が神の御言を措て食卓に給仕するは、道理に非ず。
3 Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
故に兄弟等よ、汝等の中より、聖霊と知慮とに充ちて好評ある者七人を選め、我等之に此事務を宰らしめ、
4 Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus.
自らは祈祷と宣教とに身を委ねん、と。
5 Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
此言群衆一同の心に適ひしかば、信仰と聖霊とに充てるステファノ並にフィリッポ、プロコロ、ニカノル、チモン、パルメナ、又ユデア教に歸依したりしアンチオキアのニコラを選みて、
6 Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.
使徒等の前に差出したるに、使徒等は祈祷しつつ之に按手せり。
7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
斯て主の御言益弘まり、エルザレムに於て弟子の數の増す事非常にして、司祭の信仰に歸服したる者も亦夥しかりき。
8 Stephanus autem plenus gratia, et fortitudine faciebat prodigia, et signa magna in populo.
第二 ステファノ衆議所に引かる 斯てステファノは恩寵と勇氣とに充ちて、大いなる奇蹟と徴とを人民の中に行ひ居たりしが、
9 Surrexerunt autem quidam de synagoga, quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:
或人々は、所謂被解放者の會堂、及びクレネ人、アレキサンドリア人、及びシリシアと[小]アジアとの出身者の諸會堂より起ちて、ステファノと争論すれども、
10 et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui, qui loquebatur.
彼の智恵と彼に於て語り給へる聖霊とに抵抗する事能はざりき。
11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen, et in Deum.
然れば彼等或人々を教唆して、我等は彼がモイゼと神とを冒涜する言を出せるを聞けり、と云はしめ、
12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et Scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
終に人民と長老と律法學士とを煽動して、一斉に飛掛りて之を捕へ、衆議所に引出し、
13 et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem.
僞證人を立てて云はせけるは、此人は聖所と律法とに反する言を語りて止まず、
14 audivimus enim eum dicentem: quoniam Iesus Nazarenus hic, destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses.
即ち我等は、彼ナザレトのイエズス此所を亡ぼし、モイゼの我等に傳へし例を變ふべし、と彼が言ふを聞けり、と。
15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem Angeli.
斯て議會に列座せる人、一同に目を注ぎてステファノを見れば、其顔恰も天使の顔の如くなりき。

< Actuum Apostolorum 6 >