< Actuum Apostolorum 22 >

1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
兄弟にして父たる人々よ、我が汝等に述べんとする事由を聞け、と。
2 Cum audissent autem quia Hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
人々彼がヘブレオ語にて語るを聞きて一層沈黙せり。
3 Et dicit: Ego sum vir Iudæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie:
斯てパウロ言ひけるは、我はユデア人にして、シリシアのタルソに生れ、此市中に育てられ、先祖の律法の眞理に從ひてガマリエルの足下に教へられ、律法の為に奮励せしは、恰も今日汝等一同の為せる如くなりき。
4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
我が男女を縛り且拘留して、死に至らしむるまで此道を迫害せしは、
5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes maiores natu, a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Ierusalem ut punirentur.
司祭長及び長老會が我に就きて證明せるが如し。我又彼等より兄弟等に宛てたる書簡を受け、人々を縛りてエルザレムに牽き、刑を受けしめんとてダマスコへ往きつつありしに、
6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa:
ダマスコに近づかんとする途中、日中に忽ち大いなる光ありて我を圍照せり。
7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris?
然て地に倒れて、サウロよ、サウロよ、何故に我を迫害するぞ、と我に謂へる聲を聞き、
8 Ego autem respondi: Quis es Domine? Dixitque ad me: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris.
主よ、汝は誰ぞ、と答へしに、我は汝が迫害せるナザレトのイエズスなり、と謂はれたり。
9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum.
伴侶なる人々は光を見たれど、我に語れる者の聲をば聞分けざりき。
10 Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus, quæ te oporteat facere.
然て我、主よ、何を為すべきぞ、と云ひたるに主曰はく、立ちてダマスコに往け、総て汝の為に定りたる事は其處にて言はるべし、と。
11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
斯て我は彼光の輝の為に目見えざれば、伴侶の人に手を引かれてダマスコに至れり。
12 Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Iudæis,
然るにアナニアとて、律法を遵奉し敬虔にして、當地に住めるユデア人一般に好評ある人、
13 veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
我許に來り側に立ちて、兄弟サウロ、見よ、と言ひしかば我即時に之を見たり。
14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius, et videres iustum, et audires vocem ex ore eius:
彼又言ひけるは、我等の先祖の神は、汝をして御旨を知り、義なる者を見、其口づから聲を聞かしめん事を豫定し給へり。
15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum, quæ vidisti, et audisti.
其は汝見聞せし事に就きて、萬民に彼が證人たるべければなり。
16 Et nunc quid moraris? Exurge, et baptizare, et ablue peccata tua invocato nomine ipsius.
今は何をか躊躇ふぞや、立ちて洗せられよ、御名を頼みて汝の罪を滌去れ、と。
17 Factum est autem revertenti mihi in Ierusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
斯て我エルザレムに返り、神殿にて祈れる折、氣を奪はるる如くになりて、
18 et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Ierusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me.
主を見奉りしが、主我に向ひて、急げ、早くエルザレムを出でよ、其は人々我に関する汝の證明を承容れざるべければなり、と曰へり。
19 Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos, qui credebant in te:
其時我、主よ、我が曾て主を信ずる人々を監獄に閉籠め、之を諸會堂にて鞭ちし事、
20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
又主の證人ステファノの血の流されし時に立會ひ、且賛成して之を殺す人々の上衣を守りたりし事は、彼等の知る所なり、と言ひたるに、
21 Et dixit ad me: Vade quoniam ego in nationes longe mittam te.
主我に曰ひけるは、往け、汝を遠く異邦人に遣はすべし、と。
22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes: Tolle de terra huiusmodi: non enim fas est eum vivere.
人々此言まで聴きけるが、是に至りて聲張揚げ、斯る者を地上より取除けよ、活くるに足らず、と謂ひて、
23 Vociferantibus autem eis, et proiicientibus vestimenta sua, et pulverem iactantibus in aerem,
叫びつつ衣服を脱棄て、且空中に塵を投飛しければ、
24 iussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
千夫長命じてパウロを兵営に牽入れしめ、又人々が彼に對して斯くまでに叫ぶことの何故なるかを知らんとて、鞭たしめ拷問せしめんとせり。
25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi Centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare?
然れば人々革紐を以て縛りたるに、パウロ側に立てる百夫長に謂ひけるは、ロマ人にして而も宣告せられざる者を汝等が鞭つこと可きか、と。
26 Quo audito, Centurio accessit ad tribunum, et nunciavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est.
百夫長之を聞きて千夫長に近づき、告げて、汝如何にせんとするぞ、此人はロマの公民なる者を、と云ひしかば、
27 Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam.
千夫長近づきてパウロに謂ひけるは、我に告げよ、汝はロマ人なりや、と。パウロ、然り、と云ひしに、
28 Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum.
千夫長、我は大金を以て此公民権を得たり、と答へしかばパウロ、我は尚生れながらにして然り、と云へり。
29 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
是に於て拷問せんとせし人々忽ち立去り、千夫長も亦、其ロマ公民たる事を知りて後は、之を縛りたるが為に懼れたり。
30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudæis, solvit eum, et iussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.
第六項 パウロ衆議所に出頭しカイザリアへ護送せらる 翌日パウロがユデア人に訴へらるる所以を尚詳しく知らんとて、千夫長は其縲絏を釈き、命じて司祭等と全議會とを招集し、パウロを牽出して其前に立たしめたり。

< Actuum Apostolorum 22 >