< Ii Samuelis 8 >

1 Factum est autem post hæc percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David Frenum tributi de manu Philisthiim.
此後,達味攻打培肋舍特人,將他們克服,由他們手中奪得了京城的治權。
2 Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo.
他也打敗了摩阿布人,叫他們躺在地上,用繩子來量,兩繩子內的人處死,一繩內的人生存;如此,摩阿布人遂臣服達味,給他納貢。
3 Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
當勒曷布的兒子,祚巴王哈達德則爾向幼發拉的河伸展自己的勢力時,達味也打敗了他,
4 Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.
擄獲了他的馬兵一千七百,步兵兩萬,割斷了所有拉戰車的馬蹄筋,只留下了足以拉一百輛車的馬。
5 Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
後有大馬士革的阿蘭人,
6 Et posuit David præsidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
達味遂在大馬士革阿蘭屯兵駐守,阿蘭也臣服於達味,給他進貢。達味無論往那裏去,上主總是輔助他。
7 Et tulit David arma aurea, quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Ierusalem.
達味奪了哈達德則爾臣僕所帶的金盾牌,送到耶路撒冷。
8 Et de Bete, et de Beroth, civitatibus Adarezer tulit rex David æs multum nimis.
達味王又由貝塔和貝洛泰,哈達德則爾的兩座城內,奪取了大量的銅。
9 Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer,
當哈瑪特王托烏,聽說達味打敗了哈達德則爾,
10 et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu eius erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea:
便派自己的兒子哈多蘭到達味王那裏,向他致敬,祝賀他攻打了哈達德則爾,並將他打敗,因為哈達德則爾原是托烏的敵人。哈多蘭帶來了一些金器銀器和銅器。
11 quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quæ sanctificaverat de universis gentibus, quas subegerat,
達味也把這一切金銀,和他從所征服的民族:
12 de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
即阿蘭、摩阿布、阿孟子民、培肋舍特人、阿瑪肋克和祚爾王勒曷布之子哈達德則爾的戰利品中所得,且已奉獻了的金銀,一同獻給了上主。
13 Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in Valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus:
達味戰勝阿蘭人歸來時,在鹽谷又擊殺了一萬八千厄東人,他的聲譽就更大了。
14 et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium: et facta est universa Idumæa serviens David. et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
他遂屯兵厄東,全厄東都臣服了達味;達味無論往那裏去,上主總是輔助他。
15 Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
達味統治了全以色列,對自己所有的人民秉公行義。
16 Ioab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis:
責魯雅的兒子約阿布統領軍隊,阿希路得的兒子約沙法特為後御史。
17 et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:
阿希突布的兒子匝多克及阿希默肋客的兒子厄貝雅塔爾作司祭,沙委沙作秘書,
18 Banaias autem filius Ioiadæ super cerethi et phelethi: filii autem David sacerdotes erant.
約雅達的兒子貝納雅管理革勒提和培肋提人;達味的兒子也作司祭。

< Ii Samuelis 8 >