< Ii Samuelis 18 >

1 Igitur considerato David populo suo constituit super eos tribunos et centuriones,
達味檢閱了跟隨他的人,給他們委派了千夫長和百夫長,
2 et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviæ fratris Ioab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth, dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum.
將軍人分為三隊:一隊由約阿布率領,一隊由責魯特的兒子,約阿布的兄弟阿彼瑟率領,一隊由加特人依泰率領;然後君王對軍人說:「我自己也要同你們一起出征」。
3 Et respondit populus: Non exibis: sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit: sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt: quia tu unus pro decem millibus computaris: melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio.
軍人回答說:「你萬不可去! 因為若我們逃散,無人對我們介意,既使我們死了一半,也無人對我們介意;但是,你一個卻抵我們一萬,所以,現今你更好留在城內,設法援助我們」。
4 Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex iuxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas centeni, et milleni.
君王對他們說:「你們看看怎樣好,我就怎樣做」。君王站在門旁,軍人整隊出發,或百人一阻,或千人一組﹖
5 Et præcepit rex Ioab, et Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
君王命令約阿布、阿阿彼瑟和依泰說:「對少年阿貝沙隆,你們應給我留情」。軍人都聽見了君王關於阿貝沙隆,給眾將領所出的命令。
6 Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est prælium in saltu Ephraim.
軍人出發,來到平原,攻打以色列;在厄弗辣因森林發生了戰事。
7 Et cæsus est ibi populus Israel ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium.
以色列人在那裏為達味的臣僕打敗,那天死傷慘重,陣亡的有二萬人。
8 Fuit autem ibi prælium dispersum super faciem omnis terræ, et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa.
戰爭蔓廷全境,樹林內死的人,比刀劍所殺的人還多。
9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput eius quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit.
阿貝沙隆正遇上了達味的臣僕,他那時騎著一匹驢子,由大橡樹的叢枝下經過,他的頭髮被橡樹枝纏住,身懸在天地間,所騎的驢子已跑走。
10 Vidit autem hoc quispiam, et nunciavit Ioab, dicens: Vidi Absalom pendere de quercu.
有一個人看見,就告訴約阿布說:「我看見阿貝沙隆懸在橡樹上」。
11 Et ait Ioab viro, qui nunciaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum?
約阿布對那向他報信的人說:「你看見了,為什麼不把他砍倒在地﹖那麼我必賞你十「協刻耳」銀子和一條腰帶」。
12 Qui dixit ad Ioab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis præcepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom.
那人對約阿布說:「即使交在我手裏一千「協刻耳」銀子,我也不願伸手加害君王的兒子,因為我們親聽見君王吩咐你、阿彼瑟和依泰說:你們應為了我,保全少年阿貝沙隆。
13 Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso?
並且,若我冒性命的危險,做錯了事,也決不能瞞過君王,那時你也許不會保護我」。
14 Et ait Ioab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret hærens in quercu,
約阿布說:「不願在你面前這樣耽擱時間! 」他就手裏拿了三根短箭,射在阿貝沙隆心中,那時,他在橡樹上還著。
15 cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab, et percutientes interfecerunt eum.
約阿布的十個少年圍上前來,將阿貝沙隆擊斃。
16 Cecinit autem Ioab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israel, volens parcere multitudini.
約阿布遂次起號角,軍人便回來,不再追趕以色列人,因為約阿布願顧惜人民。
17 Et tulerunt Absalom, et proiecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis: omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.
人們取下阿貝沙隆,將他塊在樹林中的一個大坑內,在他上面堆了一大堆石頭。眾以色列人各自回本家去了。
18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
阿貝沙隆活著時,在君王山谷就為自己建立一石柱說:「我沒有兒子,來懷念我的名字;」所他給那石柱起了自己的名字。直至今日,人還稱那石柱為阿貝沙隆記念碑。
19 Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nunciabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius.
匝多克的兒子阿希瑪茲對約阿布說:「讓我跑去,將上主對王的仇敵替王伸冤的喜信,稟報給君王」。
20 Ad quem Ioab dixit: Non eris nuncius in hac die, sed nunciabis in alia: hodie nolo te nunciare, filius enim regis est mortuus.
約阿布卻對他說:「今日你不是報喜的人,改天再去報吧! 因為君王的兒子死了,今日你不可去報信」。
21 Et ait Ioab Chusi: Vade, et nuncia regi quæ vidisti. Adoravit Chusi Ioab, et cucurrit.
約阿布遂對一個雇士人說:「你去將所見的事報告君王」。雇士人就拜別約阿布跑去信。
22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Ioab: Quid vis currere fili mi? non eris boni nuncii baiulus.
匝多克的兒子阿希瑪茲又對約阿布說:「無論如何,我得跟著雇士人去! 」約阿布答說:「為什麼你要去﹖我兒,為這喜訊你得到什麼報酬! 」
23 Qui respondit: Quid enim si cucurrero? Et ait ei: Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.
他說:「我無論如何要去! 」他答說:「去吧! 」阿希瑪茲就沿著約旦平原的大路跑去,跑過了雇士人。
24 David autem sedebat inter duas portas: speculator vero, qui erat in fastigio portæ super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum.
那時達味正坐在兩門中間,守衛士兵上了門樓頂。守衛兵舉目一望,見一人獨自跑來,
25 Et exclamans indicavit regi: dixitque rex: Si solus est, bonus est nuncius in ore eius. Properante autem illo, et accedente propius,
就大聲喊叫.君王君王。王說:「若是一人,必有喜訊傳報」。他越來越近了。
26 vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus est nuncius.
守衛又看見一個人跑來,守衛兵立刻對看門的大聲喊說:「看,又有一人獨自跑來」。王說:「這也是來報喜信的」。
27 Speculator autem: Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est: et nuncium portans bonum, venit.
守衛兵說:「我看見前一個人的跑法,像匝多克的兒子阿希瑪茲的跑法」。王說:「他是個好人,必是來報喜信的」。
28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
阿希瑪茲上前對君王說:「安好! 」就俯首至地,叩拜君王,接著說:「上主,你的天主是可讚美的,因為衪消滅了反抗我主大王的人」。
29 Et ait rex: Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas: Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servus tuus, o rex, me servum tuum: nescio aliud.
王問說:「少年阿貝沙隆是否無恙﹖」阿希瑪茲答說:「當大王的臣僕約阿布打發你的僕人時,我見有大騷動,但不是什麼事﹖」
30 Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,
王說:「你退在一邊,站在那裏」。他便退在一邊,站在那裏。
31 apparuit Chusi: et veniens ait: Bonum apporto nuncium, domine mi rex: iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
雇士人也來到了,雇士人說:「有喜信報告給我主大王! 上主今日對一切起來反抗你的的人為你伸了冤」。
32 Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi, Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum.
王問雇士人說:「少年阿貝沙隆是否無恙﹖」雇士人答說:「願我主大王的仇敵,以及凡心懷惡意起來反抗你的人,都相似這個少年人! 」
33 Contristatus itaque rex, ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, Absalom fili mi: quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?
君王一聽這話,不勝悲傷,就上了門樓痛哭;他哭著說:我兒阿貝沙隆! 我兒! 我兒阿貝沙隆,巴不得我替你死了,我兒阿貝沙隆! 我兒! 」

< Ii Samuelis 18 >