< Ii Samuelis 16 >

1 Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum eius, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvæ passæ, et centum massis palatharum, et utre vini.
達味剛走過山頂不遠,看,默黎巴耳的僕人漆巴正牽著一對備好鞍子的驢,馱著兩百個餅,一百串葡萄乾,一百鮮果和一皮囊酒,前來迎接君王。
2 Et dixit rex Sibæ. Quid sibi volunt hæc? Responditque Siba: Asini, domesticis regis ut sedeant: panes et palathæ ad vescendum pueris tuis: vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.
君王對漆巴說:「你帶這些東西來作什麼﹖」漆巴說:「驢是為君王的家眷騎的,餅和水果是為僮僕吃的,酒是為在曠野裏疲倦了的人喝的」。
3 Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Ierusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei.
君王問說:「你主人的兒子在哪裏﹖」漆巴回答君王說:「他仍留在耶路撒冷,因為他說:今日以色列家會將我父親的王位歸還給我了! 」
4 Et ait rex Sibæ: Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
君王對漆巴說:「看,凡屬默黎巴耳的,都歸你所有! 」漆巴答說:「我屈膝叩拜我主一王! 願我在你眼中獲得寵幸」。
5 Venit ergo rex David usque Bahurim: et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera, procedebatque egrediens, et maledicebat,
達味王來到巴胡陵時看,出來一個撒烏耳家族的人,是革辣的兒子,名叫史米的。他罵著走來,
6 mittebatque lapides contra David, et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores a dextro, et a sinistro latere regis incedebant.
投石襲擊達味和達味的眾臣僕,雖然百姓和勇士都圍在王的左右,他毫不畏懼。
7 Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere vir sanguinum, et vir Belial.
史米這樣罵君王說:「滾吧! 滾吧! 你這個殺人王! 你這個敗類!
8 Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui, et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
上主將撒烏耳一家的血都歸在你身上,你奪了他的王位,現在,上主將王權交在你兒子阿貝沙隆手裏,使你陷入絕境,足見你是個殺人王」。
9 Dixit autem Abisai filius Sarviæ, regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput eius.
責魯雅的兒子阿彼瑟對君王說:「為什麼讓這死狗辱罵我主大王﹖讓我去砍下他的頭來! 」
10 Et ait rex: Quid mihi et vobis est filii Sarviæ? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim præcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit?
君王說:「責魯雅的兒子,我和我和你們有什麼關係﹖讓他罵吧! 如果上主吩咐他說:你咒罵達味! 誰還敢說:你為什麼這樣做﹖」
11 Et ait rex Abisai, et universis servis suis: Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quærit animam meam: quanto magis nunc filius Iemini? dimittite eum ut maledicat iuxta præceptum Domini:
達味對阿彼瑟和他的臣僕說:「唉! 我親生的兒子,尚且謀害我的生命,這個本雅明人更將如何﹖讓他罵吧! 因為上主吩咐了他。
12 si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
也許上主會憐恤我的困苦,會將他今日的咒罵,變成我的幸福」。
13 Ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo. Semei autem per iugum montis ex latere, contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.
達味與跟隨的人沿路前行,史米也沿著山路與他平排進行,邊走邊罵,向他拋石撒土。
14 Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
君王與跟隨他的眾人,來到約旦河岸,非常疲倦,就在那裏暫且休息。
15 Absalom autem et omnis populus eius ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo.
阿貝沙隆與跟隨他的眾以色列人進了耶路撒冷,阿希托費耳也同他在一起,
16 Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: Salve rex, salve rex.
當達味的朋友阿爾基人胡瑟來見阿貝沙隆時,便對阿貝沙隆說:「大王萬歲! 「大王萬歲! 」
17 Ad quem Absalom, Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo?
阿貝沙隆對胡瑟說:「這是你對你朋友的恩情嗎﹖為什麼沒有去跟隨你的朋友﹖」
18 Responditque Chusai ad Absalom: Nequaquam: quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel, et cum eo manebo.
胡瑟回答阿貝沙隆說:「不,因為凡上主和這個民族以及全以色列人所揀選的,我就跟隨他,與他住在一起。
19 Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? nonne filio regis? sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi.
再者,我要事奉的是誰呢﹖先前我怎樣服事了你父親,也願怎樣服事你」。
20 Dixit autem Absalom ad Achitophel: Inite consilium quid agere debeamus.
阿貝沙隆對阿希托費耳說:「你們商討一下,我們該作什麼?」
21 Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israel quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
阿希托費耳對阿貝沙隆說:「你應去親近你父親留下看守宮殿的嬪妃,叫全以色列人知道你已惹下了你父親的仇恨,那些支持你的人,就必更加堅強」。
22 Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
於是人們在屋頂上,給阿貝沙隆支搭了一座帳棚;阿貝沙隆當著眾以色列人的面,親近了他父親的嬪妃。
23 Consilium autem Achitophel, quod dabat in diebus illis, quasi siquis consuleret Deum: sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
那時,阿希托費耳所出的主意,好像是詢問天主得來的神諭。凡阿希托費耳所出的主意,無論對達味,或對阿貝沙隆,都是如此。

< Ii Samuelis 16 >