< Ii Regum 25 >

1 Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem, et circumdederunt eam: et extruxerunt in circuitu eius munitiones.
漆德克雅為王九年十月十日,巴比倫王拿步高率領全軍前進攻耶路撒冷,紮營圍城,在城四周建築了壁壘,
2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciæ,
圍攻京城,直到漆德克雅為王十一年。
3 nona die mensis: prævaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terræ.
是年四月九日,城中發生了嚴重的飢荒,當地人民已沒有食糧,
4 Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ, quæ est inter duplicem murum ad hortum regis (porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem) fugit itaque Sedecias per viam, quæ ducit ad campestria solitudinis.
京城遂被攻破。加加丁人還在圍攻城時,君王和全體士兵,夜間出了靠近御園的雙牆城門,逃往阿辣巴。
5 Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Iericho: et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.
加色丁軍隊便追趕君王,在耶利哥曠野追上了;此時他的軍隊都已離開他散了。
6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo iudicium.
加色丁軍隊擒獲了君王,帶他去黎貝拉去見巴比倫王。巴比倫王就宣判他的罪案,
7 Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos eius effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
且在漆德克雅眼前殺了他的兒子,也剜了他的眼,給他帶上鎖鏈,送往巴比倫去。
8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonus decimus regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Ierusalem.
巴比倫王拿步高為王十九年五月七日,巴比倫王的大臣,衛隊長乃步匝辣當來到了耶路撒冷,
9 Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Ierusalem, omnemque domum combussit igni.
燒毀了上主的殿、王宮和耶路撒冷所有的民房;凡是高大的建築都用火燒了。
10 Et muros Ierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum.
跟隨衛長的所有加色丁軍隊,拆毀了耶路撒冷周圍是城牆。
11 Reliquam autem populi partem, quæ remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
城中剩下的人民和已投降巴比倫王的人,以及其餘的平民,衛隊長乃步匝辣當都擄了去,
12 Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.
只留下當地一部分最窮的平民作園丁和農夫。
13 Columnas autem æreas, quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem.
加色丁人又將上主殿前的銅柱,和上主殿內的銅座、銅海都打碎,把銅運往巴比倫;
14 Ollas quoque æreas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa ærea, in quibus ministrabant, tulerunt.
此外,鍋、鏟、蠟剪、香盤,以及行禮的一切銅器,全都帶走;
15 Necnon et thuribula, et phialas: quæ aurea, aurea: et quæ argentea, argentea tulit princeps militiæ,
提爐、杯爵,凡是純金純銀的,衛隊長都拿走了。
16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini: non erat pondus æris omnium vasorum.
撒羅滿為上主的殿所製造的兩根柱子,一個銅海和一些盆座,這一切器皿所用的銅,重量無法估計。
17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una: et capitellum æreum super se altitudinis trium cubitorum: et retiaculum, et malogranata super capitellum columnæ, omnia ærea: similem et columna secunda habebat ornatum.
一根柱子高十八肘,上端有同柱頭,高五肘,柱頭四周有網子和石榴,全是銅的;另一根柱子,也有網子。
18 Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres ianitores.
隊長又擒獲了大司祭色辣雅、副大司祭責法尺雅和三個門丁;
19 Et de civitate eunuchum unum, qui erat præfectus super bellatores viros: et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos reperit in civitate: et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terræ: et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.
由城中擄去了一個管理軍隊的宦官,五個在城內搜到的君王的親信,一個徵募當地人民的軍長的書記.和城中搜到的六十個當地平民。
20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
衛隊長乃步匝辣當捉住他們,帶到黎貝拉去見巴比倫王;
21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua.
巴比倫王就在哈瑪特地的黎貝拉將他們殺了;從此,猶大人由本鄉被擄去充軍。
22 Populo autem, qui relictus erat in Terra Iuda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.
巴比倫王拿步高對留在猶大地的人民,派定了沙番的孫子,阿希甘的兒子革達里雅作他們的首長。
23 Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam: venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniæ, et Iohanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.
眾軍長和他們的士兵一聽說巴比倫王委派了革達里雅為首長,乃塔尺雅的兒子依市瑪耳,卡勒亞的兒子約哈南,乃托法人堂胡默特的兒子色辣雅,瑪阿加人的兒子雅匝尼雅和他們的士兵,都來到米茲帕見革達里雅。
24 Iuravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
革達里雅遂對他們和他們的士兵起誓說:「你們不要害怕加色丁人的臣僕,安心住在此地,服事巴比倫王,就必能相安無事」。
25 Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ, filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Iudæos et Chaldæos, qui erant cum eo in Maspha.
但是到了七月,王家的後裔厄里沙瑪的孫子,乃塔尼雅的兒子依市瑪耳帶了十個人前來,殺了革達里雅,和與他同在米茲帕的猶大人及加色丁人。
26 Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos.
於是所有的人民,不分貴賤大小和眾軍長,因為害怕加色丁人,都起身逃往埃及去了。
27 Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Ioachin regis Iuda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno, quo regnare cœperat, caput Ioachin regis Iuda de carcere.
猶大王耶苛尼雅被擄後第三十七年十二月二十七日,巴比倫王厄威耳默洛達客在他登極元年,大赦猶大王耶苛尼雅,放他出獄,
28 Et locutus est ei benigne: et posuit thronum eius super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone.
親切與他交談,令他坐在與他一同在巴比倫的眾王之上。
29 Et mutavit vestes eius, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitæ suæ.
耶苛尼雅脫去囚服,以後一生日日與王共進飲食。
30 Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quæ et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitæ suæ.
他的生活費用,在他有生之日,每天不斷由巴比倫王供應。

< Ii Regum 25 >