< Ii Regum 23 >

1 Et renunciaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Ierusalem.
君王於是派人召集猶大和耶路撒冷所有的長老來到他跟前。
2 Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Iuda, universique qui habitabant in Ierusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini.
君王同所有的猶大人、耶路撒冷的居民、眾司祭、眾先知、全體人民,不分貴賤大小,上了上主聖殿,將在上主殿內尋獲的約書上的一切話,讀給他們聽。
3 Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta eius, et testimonia, et ceremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis huius, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.
君王站在高台上,在上主面前立約,要全心全意跟隨上主,遵守祂的誡命、典章和法律,履行這卷書上所記載的盟約的話;全體人民也一致接受了這盟約。
4 Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et ianitoribus, ut proiicerent de templo Domini omnia vasa, quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Ierusalem in Convalle cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
君王於是吩咐大司祭希耳克雅和副大司祭以及守門的,將那些為巴耳,為阿舍辣和為天上萬象所製造的祭器,都從上主殿內搬出,在耶路撒冷外克德龍谷的田野中焚燒了,把灰燼帶到貝特耳去。
5 Et delevit aruspices, quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda, et in circuitu Ierusalem: et eos, qui adolebant incensum Baal, et Soli, et Lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli.
君王廢除了以前猶大王派定在猶大各城,和耶路撒冷周圍高丘上的焚香的僧侶,以及向巴耳、太陽、月亮和黃道帶,並天上萬象焚香的人;
6 Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Ierusalem in Convalle cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et proiecit super sepulchra vulgi.
又將木偶從上主的殿內搬到耶路撒冷城外克德龍谷,在克德龍谷焚燒了,磨碎成灰,將灰撒在平民的墳墓上;
7 Destruxit quoque ædiculas effeminatorum, quæ erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
拆毀了上主殿內廟倡的房舍,婦女們為木偶編織衣服的地方。
8 Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda: et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee: et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis.
又從猶大各城將所有的司祭召來,破壞了司祭們焚香的高丘,從革巴直到貝爾舍巴;拆毀了城門左邊,市長約叔亞門前的羊神祭壇。
9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Ierusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
無論如何,高丘的司祭,不能上耶路撒冷上主的祭壇,只能在自己的兄弟中間分食無酵餅。
10 Contaminavit quoque Topheth, quod est in Convalle filii Ennom: ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.
約史雅又破壞了本希農山谷中的托斐特,免得再有人火祭子女,獻給摩肋客。
11 Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iuda, Soli, in introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem Solis combussit igni.
又將以前猶大王在上主聖殿門前,靠近太監乃堂默肋客住宅的廊房裏,獻於太陽的駿馬除去;也用火燒掉了奉獻給太陽的車輛。
12 Altaria quoque, quæ erant super tecta cœnaculi Achaz, quæ fecerant reges Iuda, et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex: et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in Torrentem cedron.
猶大王在阿哈次的樓房頂上所建築的祭壇,和默納舍在上主聖殿兩庭院內建築的祭壇,君王也都拆掉搗毀,把碎塊倒在克德龍谷裏。
13 Excelsa quoque, quæ erant in Ierusalem ad dexteram partem Montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.
從前以色列王撒羅滿在耶路撒冷東,橄欖山南,為漆東人的可惡之物阿市托勒特,為摩阿布的可惡之物革摩士,為阿孟子民的可惡之物米耳公所建立的高丘,君王一概破壞了;
14 Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
又打碎了石柱,砍斷了木偶,用人骨填滿了那些地方。
15 Insuper et altare, quod erat in Bethel, et excelsum, quod fecerat Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
此外,那使以色列陷於罪惡的乃巴特的兒子雅洛貝罕,在貝特耳所立的祭壇和高丘,約史雅也將這祭壇拆毀,將丘壇的石塊打碎成灰,燒了木偶。
16 Et conversus Iosias, vidit ibi sepulchra, quæ erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud iuxta verbum Domini, quod locutus est vir Dei, qui prædixerat verba hæc.
約史雅轉身,看見山上墳墓,就派人掘出墳裏的骨骸,放在祭壇上焚燒,污辱了這祭壇,應驗了天主的人,當雅洛貝罕在慶節日站在這祭壇上時,所說的的話。約史雅再戔身遙望,看見曾預言這些事的天主的人的墳墓,
17 Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Iuda, et prædixit verba hæc, quæ fecisti super altare Bethel.
就問說:「看見的是誰的墓碑﹖」城中的人回答說:「是天主的人的墳墓,他從猶大來,預言了你剛才對貝特耳祭壇所行的事」。
18 Et ait: Dimitte eum, nemo commoveat ossa eius. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ, qui venerat de Samaria.
君王遂說:「讓他安息吧! 誰也不要移動他的骨骸! 」因此人沒有移動他的骨骸,也沒有移動那撒瑪黎雅先知的骨骸。
19 Insuper et omnia fana excelsorum, quæ erant in civitatibus Samariæ, quæ fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Iosias: et fecit eis secundum omnia opera, quæ fecerat in Bethel.
從前以色列王在e口城內所建築,而激怒上主的高丘廟宇,約史雅也一律除去,對這些廟宇所行的,完全像在貝特耳所行一樣。
20 Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria: et combussit ossa humana super ea: reversusque est Ierusalem.
凡在那裏所有的高丘司祭,他都在祭壇上殺了,並且在祭壇焚燒了人骨,然後回了耶路撒冷。
21 Et præcepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis huius.
君王吩咐全體人民說:「你們要按照這約書所記載的,向上主你們的天主舉行逾越節」。
22 Nec enim factum est Phase tale a diebus iudicum, qui iudicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Iuda,
實在,自從民長統治以色列時日以來,和在以色列各君王及猶大王當政期間,從來沒有舉行過像這樣的一個逾越節,
23 sicut in octavo decimo anno regis Iosiæ factum est Phase istud Domino in Ierusalem.
只有在約史雅王十八年,在耶路撒冷向上主舉行了這樣的逾越節。
24 Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant in terra Iuda et Ierusalem, abstulit Iosias: ut statueret verba legis, quæ scipta sunt in Libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.
此外,凡在猶大地和耶路撒冷所見到的那些招魂的,行邪術的,忒辣芬和偶像,以及可憎之物,約史雅一概掃除,履行了司祭希耳克雅在上主殿內,所發見的書上所記載的法律。
25 Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.
在他以前沒有人一個君王像他這樣按照梅瑟的法律,全心全意全力歸向上主;在他以後也沒有一個像他一樣的。
26 Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam: propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses.
雖然如此,上主仍未息向猶大所發的盛怒烈火,因為默納舍種種行事,太激怒了上主,
27 Dixit itaque Dominus: Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel: et proiiciam civitatem hanc, quam elegi Ierusalem, et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi.
因此上主說:「我仍要由我面前除去猶大,如同我除去了以色列一樣;我要拋棄我所選擇的這座耶路撒冷城,和我所說我名必留其間的殿」。
28 Reliqua autem sermonum Iosiæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?
約史雅其餘的事蹟,他的一切作為,都記載在猶大王實錄上。
29 In diebus eius ascendit Pharao Nechao rex Ægypti, contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten: et abiit Iosias rex in occursum eius: et occisus est in Mageddo, cum vidisset eum.
約史雅年間,埃及王法郎乃苛上到幼發拉的河,亞述王那裏,約史雅出兵與他對抗,初次會戰,就在默基多陣亡。
30 Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Ierusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terræ Ioachaz filium Iosiæ: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.
他的臣僕將他的屍體,用車從默基多運到耶路撒冷,葬在他自己的墳墓裏;當地的人民推舉約史雅的兒子約哈次,給他傅油,繼承父位為王。
31 Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Amital, filia Ieremiæ, de Lobna.
約哈次登極時年二十三歲,在耶路撒冷為王三個月,他的母親名叫哈慕塔耳,是里貝納人耶勒米雅的女兒。
32 Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia quæ fecerant patres eius.
他行上主視為惡的事,完全像他祖先所行的一樣。
33 Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quæ est in terra Emath, ne regnaret in Ierusalem: et imposuit mulctam terræ centum talentis argenti, et talento auri.
法郎乃苛將他幽禁在哈瑪特的黎貝拉,不要他在耶路撒冷作王,並要那地方繳約一百「塔冷通」銀子和十「塔冷通」金子作賠款。
34 Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Iosiæ pro Iosia patre eius: vertitque nomen eius Ioakim. porro Ioachaz tulit, et duxit in Ægyptum, et mortuus est ibi.
以後,法郎乃苛立了約史雅的兒子厄里雅金繼他父親約史雅為王,給他改名叫約雅金;後將約哈次帶到埃及去了,約哈次就死在那裏。
35 Argentum autem, et aurum dedit Ioakim Pharaoni cum indixisset terræ per singulos, ut conferretur iuxta præceptum Pharaonis: et unumquemque iuxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terræ: ut daret Pharaoni Nechao.
約雅金將金銀付給法郎,但為交付的求要賠款,只得國家徵稅,要本國人民每人依照自己的家業,繳納金銀,送給法欴乃苛。
36 Vigintiquinque annorum erat Ioakim cum regnare cœpisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma.
約雅金登極時年二十五歲,在耶路撒冷為王十一年;他的母親名叫則步達,是魯瑪人培達雅的女兒。
37 Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quæ fecerant patres eius.
他行了上主視為惡的事,全像他祖先所行的一樣。

< Ii Regum 23 >