< Ii Regum 16 >

1 Anno decimo septimo Phacee filii Romeliæ regnavit Achaz filius Ioatham regis Iuda.
勒瑪里雅的兒子培卡黑十七年,約堂的兒子阿哈次登極為猶大王。
2 Viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius.
他登極時年二十歲,在耶路撒冷作王十六年。他沒有像他祖先達味一樣,行了上主視正義之事,
3 sed ambulavit in via regum Israel: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola Gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Israel.
卻走了以色列土的路,仿效上主從以色列子民面前趕走的異民的醜惡之事,令自己的兒女經火獻神,
4 Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
又在高丘和綠樹下,焚香獻祭。
5 Tunc ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Israel in Ierusalem ad præliandum: cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.
那時,阿蘭王勒斤和以色列王勒瑪里雅的兒子培卡黑前來進攻耶路撒冷,圍困阿哈次,卻不能取勝。
6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriæ, Ailam Syriæ, et eiecit Iudæos de Aila: et Idumæi venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
就在這時,厄東王收回厄拉特重歸厄東,將猶大人從厄拉特趕走;厄東人進入厄拉特,住在那裏直到今日。
7 Misit autem Achaz nuncios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me.
阿哈次派者去見亞述王提革拉特丕肋色爾你的僕人,你的兒子,請你上來救我脫離阿蘭王和以色列王的手,因為他們來攻打我」。
8 Et cum collegisset argentum et aurum, quod inveniri potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
阿哈次拿出上主殿內和王宮府庫內貯藏的金銀來,送給亞述王作為禮品。
9 Qui et acquievit voluntati eius: ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam: et transtulit habitatores eius Cyrenen, Rasin autem interfecit.
亞述王遂聽從了他的要求,立即前去進攻大馬士革,佔領了那城,將那裏的居民往克爾,殺了勒斤。
10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius, et similitudinem iuxta omne opus eius.
阿哈次曾去大馬士革,會見亞述王提革拉特丕肋色爾,他看見了大馬士革的祭壇,就給司祭烏黎雅送去了那座祭壇的圖案模型,和詳盡的製造法。
11 Extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia, quæ præceperat rex Achaz, de Damasco, ita fecit sacerdos Urias, donec veniret rex Achaz de Damasco.
烏黎雅完全照樣依照阿哈次王從大馬士革送來的祭壇式樣,建築了一座祭壇;烏黎雅司祭就在阿哈次王從大馬士革回來以前,完全照樣造好。
12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud: ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum,
君王從大馬士革回來,看見那座祭壇,就近前上去,
13 et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quæ obtulerat super altare.
奉獻了他的全燔祭和素祭,行了奠祭,將和平祭的血灑在祭壇上。
14 Porro altare æreum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad Aquilonem.
然後將上主面前的銅祭壇,從殿的前面,即從新祭壇和上主之殿的中間搬出來,放在祭壇的北邊。
15 Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens: Super altare maius offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium eius, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes: altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam.
阿哈次王吩咐司祭烏黎雅說:「你應在這大祭壇上焚燒早晨的全燔祭,晚上的素祭,君王的全燔祭和素祭,地方上全體人民的全燔祭、素祭和奠祭;全燔祭的血和各種犧牲的血,你也應灑在這祭壇上;至於這銅祭壇,讓我再加考慮」。
16 Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia, quæ præceperat rex Achaz.
司祭烏黎雅就照阿哈次所吩咐的一切做了。
17 Tulit autem rex Achaz cælatas bases, et luterem, qui erat desuper: et mare deposuit de bobus æreis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.
後來,阿哈次王又拆毀了盆座上的鑲板,挪去了座的銅盆,將銅牛上的銅海搬下,放在石鋪的地上。
18 Musach quoque sabbati, quod ædificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum.
此外,為了亞述王的緣故,又拆除了殿內建造的寶座,和君王從外面來到上主殿內的外門。
19 Reliqua autem verborum Achaz, quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?
阿哈次其餘的事蹟,都記載在猶大列王寶錄上。
20 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David, et regnavit Ezechias filius eius pro eo.
阿哈次與祖先同眼,與祖先同葬在達味城;他的兒子則克雅繼位為王。

< Ii Regum 16 >