< Ii Paralipomenon 8 >

1 Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam:
[撒羅滿的其他建設]撒羅滿建造上主的殿和自己的王宮歷時二十年;二十年過後,
2 civitates, quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israel.
撒羅滿又重建了希蘭還給他的城邑,令以色列子民住在那裏。
3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
此後,撒羅滿到了哈瑪特祚巴,征服了那地。
4 Et ædificavit Palmiram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath.
又修建了在曠野裏的塔德摩爾,在哈瑪特四周修築了儲藏城。
5 Extruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:
又修築了上貝特曷龍和下貝特曷龍,作為有牆有門有閂的設防城。
6 Balaath etiam et omnes urbes firmissimas, quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Ierusalem et in Libano, et in universa terra potestatis suæ.
又建築了巴阿拉特和所屬於撒羅滿的儲藏城,以及一切屯車城和騎兵城;凡撒羅滿願意在耶路撒冷、黎巴嫩以及他所管轄的境內所要建設的,都已建設了。
7 Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Iebusæis, qui non erant de stirpe Israel,
至於其餘的人民,即那些不屬以色列的赫特人、阿摩黎人、培黎齊人、希威人和耶步斯人,
8 de filiis eorum: et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.
以色列子民沒有消滅,而他們凡留在此地的子孫,撒羅滿都徵來充作苦役,直到今天仍是如此。
9 Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum eius.
撒羅滿並沒有使以色列子民為他的工作擔任苦役,因為他們是他的戰士、將官、戰車長和騎兵長。
10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.
撒羅滿的監察官,共有二百五十人,監管百姓。
11 Filiam vero Pharaonis transtulit de Civitate David in domum, quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.
撒羅滿又將法郎的女兒,從達味城搬到為她建築的宮中,因為他說:「連我的妻子,也不可住在以色列王達味的宮中,因為上主約櫃所到的地方是聖地。」
12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod extruxerat ante porticum,
那時,撒羅滿在上主的祭壇上,即他在門廊前所築的祭壇上,向上主獻了全燔祭;
13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in sollemnitate azymorum, et in sollemnitatem hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum.
並按梅瑟的吩咐,在安息日、新月和每年的三個節期:無酵節、七七節和帳棚節,奉獻每日應獻的祭品。
14 Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia Sacerdotum in ministeriis suis: et Levitas in ordine suo, ut laudarent, et ministrarent coram Sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei: et ianitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim præceperat David homo Dei.
它又照他父親達味的規定,為司祭派定了班次,各盡其職;又規定了肋未人的任務,令他們負責讚頌;照每日的定例,在司祭前服務;又派定了門丁,按照他們的班次守衛各門,因為天主的人達味是如此命令的。
15 Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam Sacerdotes, quam Levitæ ex omnibus, quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum.
君王對司祭和肋未人所吩咐的任何職務,以及管理府庫的事,他們都沒有違抗。
16 Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam.
由上主的殿奠基之日起,以迄完成,撒羅滿的一切工作完備無缺;上主的殿於是告成。
17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram Maris rubri, quæ est in Terra Edom.
此後,撒羅滿往厄東地,到了濱海的厄茲雍革貝爾及厄拉特。
18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
希蘭派遣自己的臣僕給他送來了船隻和善於航海的人;他們與撒羅滿的僕人同往敖非爾去,從那裏裝載了黃金四百五十「塔冷通,」運到撒羅滿王那裏。

< Ii Paralipomenon 8 >