< Ii Paralipomenon 35 >

1 Fecit autem Iosias in Ierusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:
[慶祝逾越節]事後,約史雅王在耶路撒冷向上主舉行逾越節;正月十四日宰殺了逾越節羔羊,
2 et constituit Sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini.
分派了司祭的職務,勉勵他們在上主殿內服務;
3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israel, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo eius Israel.
然後對那些教誨以色列民眾並祝聖於上主的肋未人說:「你們應將約櫃放在以色列王達味的兒子撒羅滿所建的殿裏,不必再用肩扛;從今以後,只應為上主你們的天主,和他的人民以色列服務。
4 Et præparate vos per domos, et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius.
你們應依家族和班次,照以色列王達味和他的兒子撒羅滿所規定的,自做準備;
5 Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
要按照家族的班次,照平民兄弟們的需要,在聖殿內值班,每班內應有幾個肋未家族的人。
6 et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint iuxta verba, quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.
應宰殺逾越節羔羊,聖潔自己,為你們弟兄預備一切,全照上主藉著梅瑟吩咐的進行。」
7 Dedit præterea Iosias omni populo, qui ibi fuerat inventus in sollemnitate Phase, agnos et hœdos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia. hæc de regis universa substantia.
約史雅於是送給了百姓綿羊羔和山羔羊,凡三萬隻,為在場的人作逾越節的祭品;此外,還有公牛羊三千頭,全是出於君王所有的。
8 Duces quoque eius, sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo, quam Sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Iahiel principes domus Domini, dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
他的朝臣也自願給百姓、司祭和肋未人贈送祭品。天主聖殿的主管希耳克雅、則加黎雅和耶希耳,送給了司祭們二千六百之羔羊,三百頭公牛,作為逾越節的祭品。
9 Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanael fratres eius, necnon Hasabias, et Iehiel, et Iozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
肋未人的領袖苛納尼雅和他的兩個兄弟舍瑪雅和乃塔乃耳,以及哈沙彼雅、耶依耳和約匝巴得,送給了肋未人五千隻羔羊,五百頭公牛,作為逾越節的祭品。
10 Præparatumque est ministerium, et steterunt Sacerdotes in officio suo: Levitæ quoque in turmis, iuxta regis imperium.
職務安排好了以後,司祭各站在自己的地方,肋未人亦各按班次,照君王所吩咐的,站在自己的地方,
11 Et immolatum est Phase: asperseruntque Sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum:
宰殺逾越節羔羊,司祭由他們手中接過血來灑,肋未人繼續剝去牲皮,
12 et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in Libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter.
將應燒的一份取出來,交給平民按家族分成的小組,叫他們依照梅瑟法律所載,奉獻給上主;他們也照樣奉獻了公牛。
13 Et assaverunt Phase super ignem, iuxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi:
然後按照常例,用火烤熟逾越節羔羊,用鍋或鼎,或罐煮熟其於奉獻的聖物,迅速分給百姓。
14 sibi autem, et Sacerdotibus postea paraverunt: nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem Sacerdotes fuerunt occupati: unde Levitæ sibi, et Sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
這以後纔為自己和司祭預備,因為亞郎的子孫司祭們,直到晚上,忙於奉獻全燔祭和脂油,故此肋未人應為自己,也為亞郎的子孫司祭準備一切。
15 Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, iuxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
阿撒夫的後裔歌詠者,遵照達味、阿撒夫、赫曼和王的先見者耶杜通的規定,立在自己的地方;門丁看守各門,無須離開自己的職守,因為有他們的弟兄肋未人為他們準備。
16 Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta præceptum regis Iosiæ.
這樣,一切為供奉上主,守逾越節,在上主的祭壇上奉獻全燔祭的事務,當日都依照約史雅王的吩咐準備好了。
17 Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et sollemnitatem azymorum septem diebus.
在場的以色列子民當時便舉行逾越節,並舉行無酵節七天。
18 Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Iosias, Sacerdotibus, et Levitis, et omni Iudæ, et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem.
自先知撒慕爾時日以來,在以色列就從未曾舉行過這樣的逾越節;以色列各君王也沒有舉行過像約史雅同司祭、肋未人,在場的猶大和以色列民眾,並耶路撒冷居民所舉行的這逾越節。
19 Octavodecimo anno regni Iosiæ hoc Phase celebratum est.
這次逾越節是在約史雅第十八年上舉行的。]約史雅逝世]
20 Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis iuxta Euphraten: et processit in occursum eius Iosias.
這些事以後,約史雅修理完了聖殿,埃及王乃苛上來攻打幼發拉的河畔的加革米士。約史雅便出兵抵抗他。
21 At ille, missis ad eum nunciis, ait: Quid mihi et tibi est rex Iuda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
乃苛派使者對約史雅說:「猶大王,我與你有什麼關係﹖我今天來不是攻擊你,而是要進攻幼發拉的河,並且天主吩咐我急速前進;你不要干預天主的事,因為天主與我同在,免得他毀滅你。」
22 Noluit Iosias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
約史雅不但不轉身離去,反而堅持要攻打他,不聽從天主藉乃苛所說的話,遂到默基多平原去作戰。
23 Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum.
弓手射傷了約史雅王,王對自己的僕人說:「我受了重傷,將我帶走! 」
24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Ierusalem, mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum: et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum.
他的僕人將他由所乘的車中抱出來,放在另一輛車上,帶到耶路撒冷,王去了世,葬在他祖先的墳墓裏。全猶大和耶路撒冷都舉喪哀悼約史雅,
25 Ieremias maxime: cuius omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem lamentationes super Iosiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
耶肋米亞為約史雅作了一首輓歌,所有歌唱的男女都唱這首歌詞來哀悼約史雅,直到今日,甚至在以色列中成了常例。這些歌詞都載在輓歌集內。
26 Reliqua autem sermonum Iosiæ et misericordiarum eius: quæ lege præcepta sunt Domini:
約史雅其餘的事蹟,以及他遵循上主法律所載而行的大業,
27 opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
和他前後所行的事蹟,都記載在以色列和猶大列王時錄上。

< Ii Paralipomenon 35 >