< Ii Paralipomenon 17 >

1 Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo, et invaluit contra Israel.
[約沙法特的虔誠與強盛]阿撒的兒子約沙法特繼位為王,發奮圖強,對抗以色列,
2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda, quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Iuda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius.
在猶大各堅城內派駐了大軍,在猶大地內和他父親阿撒所克服的厄弗辣因各城裏,也派上了守軍。
3 Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim,
上主與約沙法特同在,因為他遵行了他父親最初所行的道路,沒有尋求過巴耳神,
4 sed in Deo patris sui, et perrexit in præceptis illius et non iuxta peccata Israel.
只尋求他父親的天主,履行他的誡命,不照以色列的作風行事。
5 Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat: factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.
因此,上主鞏固了他統治的王國,全猶大人都給約沙法特獻禮,所以他財產很富,尊榮很大。
6 Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
他一心在上主的道路上向上邁進,剷除了猶大境內的高丘和木偶。[教訓人民法律]
7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michæam ut docerent in civitatibus Iuda:
他為王第三年上,派遣了他的官員本海耳、敖巴狄雅、則加黎雅、乃塔乃耳和米加雅,往猶大各城去教訓百姓。
8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Ionathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Ioran Sacerdotes,
隨從他們的有肋未人舍瑪雅、乃塔尼雅、則巴狄雅、阿撒耳、舍米辣摩、約納堂、阿多尼雅和多彼雅:這些都是肋未人;還有司祭厄里沙瑪和約蘭。
9 docebantque populum in Iuda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum.
他們隨身帶著上主的法律書,在猶大施教,走遍了猶大各城,教訓百姓。[約沙法特的聲望]
10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quæ erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat.
上主威震猶大四周所有的國家,因此都不敢與約沙法特作戰。
11 Sed et Philisthæi Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti, Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
有些培肋舍特人向約沙法特進貢獻銀,阿剌伯人給他呈獻家畜,即公綿羊七千七百隻,公山羊七千七百隻。
12 Crevit ergo Iosaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
約沙法特勢力日漸強大,達到頂峰:在猶大建造了一些堡壘和儲貨城,
13 Et multa opera paravit in urbibus Iuda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Ierusalem,
在猶大各城又做了堅固的工事,在耶路撒冷駐有英勇的部隊。
14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: In Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
他們的人數,按照家族記錄如下:猶大的軍長,首為阿德納軍長,率領三十萬勇士,
15 Post hunc Iohanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
次為約哈南軍長,率領二十八暗人,
16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
其次為齊革黎的兒子阿瑪息雅,他甘願獻身於上主,率領二十萬勇士;
17 Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
屬本雅明的有勇士厄肋雅達,他率領二十萬挽弓和持盾的人;
18 Post istum etiam Iozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
其次為約匝巴得,率領十八萬常備軍人。
19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Iuda.
這些都是服侍君王的人,王在全猶大各堅城所駐派的人,尚未計算在內。

< Ii Paralipomenon 17 >