< Ii Paralipomenon 10 >

1 Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israel convenerat ut constituerent eum regem.
[南北分裂]勒哈貝罕去了舍根,因為全以色列人集合在舍根,要立他為王。
2 Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem) statim reversus est.
乃巴特的兒子雅絡貝罕,─為躲避撒羅滿王,曾逃往埃及,─一聽見這事,便從埃及回來,
3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
有人派人去請了他來,他便和全以色列人前來對勒哈貝罕說:
4 Pater tuus durissimo iugo nos pressit, tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
「你的父親使我們的負擔繁重,現在請你減輕你父親加給我們的苦役喊重軛,我們縩肯服事你! 」
5 Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
他回答他們說:「三天以後,你們再來見我。」人民都走了。
6 iniit consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?
勒哈貝罕王同那些在他父親撒羅滿生時作臣僕的老年人商議,問他們說:「你們有什麼主意,叫我好答覆這些人民﹖」
7 Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
他們回答說:「如果你今日善待這些百姓,使他們心悅,向他們說好話,他們必會常常服事你。」
8 At ille reliquit consilium senum, et cum iuvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
但是,君王竟拒絕老年人給他出的主意,反去同那些與他一同長大,侍立在他面前的少年人商議,
9 Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva iugum quod imposuit nobis pater tuus?
問他們說:「這些人民對我說:請你將你父親給我們加給我們的負擔減輕些。你們有什麼主意,好使我答覆他們﹖」
10 At illi responderunt ut iuvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo, qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
那些與他一同長大的少年人答說:「這些百姓曾對你說:你父親曾加重我們的負擔,請你給我們減輕些。你要這樣回答他們,這樣對他們說:我的小指比我父親的腰還粗;
11 Pater meus imposuit vobis grave iugum, et ego maius pondus apponam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
我父親曾加給你你們重擔,我更要加重你們的負擔;我父親用鞭子責打你們,我卻要用鐵刺鞭責打你們。」
12 Venit ergo Ieroboam, et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.
雅洛貝罕和全人民照君王所說「你們第三天再來見我」的話,第三天來見勒哈貝罕王。
13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:
嚴厲答覆了人民;勒哈貝罕王拋棄了老年人的意見,
14 locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam: pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
依照少年人的主張答覆人民說:「我的父親加重了你們的負擔,我更要加重;我父親用鞭子責打你們,我要用鐵刺鞭責打你們。」
15 Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.
君王始終不肯聽從人民;這種轉變原是出於天主,為實現上主藉史羅人阿希雅論及乃巴特的兒子雅洛貝罕所說的話。
16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua Israel, tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua.
全以色列人見王不肯依從他們,便回覆君王說:「我們與達味有什麼分子﹖我們與葉瑟的兒子毫無關係! 以色列! 回到你的帳幕去! 達味現在你只顧你本家罷! 」於是全以色列人都回了自己的帳幕,
17 Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iuda, regnavit Roboam.
只那些住在猶大城內的以色列子民,歸勒哈貝罕統治。
18 Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Ierusalem.
勒哈貝罕王派遣監管勞役的阿多蘭去見以色列,以色列子民卻用石頭將他砸死;勒哈貝罕王急忙上車,逃回了耶路撒冷。
19 Recessitque Israel a domo David, usque ad diem hanc.
這樣,以色列叛離達味王朝,直到現在。

< Ii Paralipomenon 10 >