< I Samuelis 7 >

1 Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa: Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
克黎雅特耶阿陵人遂下來,將上主的約櫃抬上去,送到住在丘嶺上的阿彼納達布家裏,並且祝聖他的兒子厄肋阿匝爾,看守上主的約櫃。
2 Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe iam annus vigesimus) et requievit omnis domus Israel post Dominum.
自從約櫃停放在克黎雅特耶阿陵的那天起,過了很長的時間,大約二十年之久,以色列全家又歸向上主。
3 Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.
那時撒慕爾對以色列全家說:「如果你們全心歸向上主,就該將外邦的神由你們中間剷除,一心歸向上主,惟獨事奉上主,他必由培肋舍特人手中解救你們。」
4 Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.
以色列子民遂剷除了巴耳和阿市托勒特,唯獨事奉上主。
5 Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.
於是撒慕爾說:「你們把全以色列聚集在米茲帕,我要為你們懇求上主。」
6 Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et ieiunaverunt in die illa, atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Iudicavitque Samuel filios Israel in Masphath.
他們便集在米茲帕,汲了水來,倒在上主面前,並且在那一天禁食說:「我們犯了罪,得罪了上主! 」從此撒慕爾在米茲帕治理以色列子民。
7 Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israel in Masphath, et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum.
培肋舍特人一聽說以色列子民聚集在米茲帕,培肋舍特的酋長就上來攻打以色列,以色列子民聽說培肋舍特人前來,大為震驚,
8 Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum.
對撒慕爾說:「你不要停止為我們哀求上主,我們的天主,好叫他救我們脫離培肋舍特人的威脅。」
9 Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino: et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus.
撒慕爾遂拿了一隻還在吃奶的羔羊獻給上主,作全燔祭,為以色列呼籲上主,上主應允了他。
10 Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere prœlium contra Israel: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Israel.
當撒慕爾正在奉獻全燔祭時,培肋舍特人前來,要與以色列交戰;但上主在那一天使雷聲向著培肋舍特人大作,恐嚇他們,他們就在以色列面前潰退了。
11 Egressique viri Israel de Masphath persecuti sunt Philisthæos, et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar.
以色列人遂從米茲帕出來追擊培肋舍特人,擊殺他們直到貝特加爾下邊。
12 Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adiutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.
以後,撒慕爾取了一塊石頭,豎立在米茲帕與耶撒納中間,給那石起名叫厄本厄則爾,說:「直到這時上主救助了我們。」
13 Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthæos, cunctis diebus Samuelis.
培肋舍特人受了這次挫折以後,不敢再來侵犯以色列的邊境;撒慕爾活著時,上主的手常壓制了培肋舍特人。
14 Et redditæ sunt urbes, quas tulerant Philisthiim ab Israel, Israeli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israel de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israel et Amorrhæum.
培肋舍特人由以色列奪去的城市,自厄刻龍直到加特,都歸還了以色列人;以色列人由培肋舍特人手中收復了自己的領土;在那時以色列和阿摩黎人之間平安無事。
15 Iudicabat quoque Samuel Israelem cunctis diebus vitæ suæ:
撒慕爾一生做了以色列的民長。
16 et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et iudicabat Israelem in supradictis locis.
他每年去視察貝特耳、基耳加耳和米茲帕,在這些地方治理以色列人。
17 Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem: ædificavit etiam ibi altare Domino.
以後他回到辣瑪,因為他的家在那裏,他也在那裏治理以色列人,並在那裏給上主建了一座祭壇。

< I Samuelis 7 >