< I Samuelis 21 >

1 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem: et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei: Quare tu solus, et nullus est tecum?
達味去諾布,到了阿希肋客那裏;阿希默肋客戰戰兢兢出來迎接達味,問他說:「為什麼你一個人來,沒有人隨從你﹖」
2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem: Rex præcepit mihi sermonem, et dixit: Nemo sciat rem, propter quam missus es a me, et cuiusmodi præcepta tibi dederim: nam et pueris condixi in illum et illum locum.
達味回答阿希默肋客說:「君王今天吩咐我一件事,曾對說:我派你,吩咐你去作的事,別叫任何人知道。我已經和我的僮僕約定了某處見面。
3 Nunc ergo siquid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.
現今,你手中若有五個餅,請給我,或給我別的什麼東西」。
4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi: Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus?
司祭回答達味說:「我手中沒有普通餅,只有聖餅;但是你的僮僕們戒了女色沒有﹖」
5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Equidem, si de mulieribus agitur: continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
達味回答司祭說:「當然,我們戒絕了女色;我出征時,僮僕們常是身潔的;這次上路雖為了俗務,但今天他們仍是身身的」。
6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem. neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
於是司祭就將聖餅給了他,因為那天在沒有別的餅,只有供餅;即由上主面前撤下來,為另換上新的供餅。
7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen eius Doeg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.
那一天,在那裏正有撒烏耳的一個臣僕留在上主面前,名叫多厄格,厄東人,是撒烏耳的侍衛長。──
8 Dixit autem David ad Achimelech: Si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum, et arma mea non tuli mecum. sermo enim regis urgebat.
達味又對阿希默肋客說:「你手邊有沒有一支槍或一把刀﹖我的刀和我的武器,沒有帶在手邊,因為君王的事很緊急」。
9 Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi, est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle. neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis, da mihi eum.
司祭答說:「有你在厄拉谷中所殺的那培肋舍特人哥肋雅的刀。看,用外衣包著,放在「厄弗得」後面;假使你願意拿去,就拿去吧! 因為在這裏沒有別的」。達味答說:「沒有像這把刀更好的了! 就請你給我吧! 」
10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul: et venit ad Achis regem Geth:
那一天,達味起身,逃避了撒烏耳的面,到了加特王阿基士前。
11 dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David: Numquid non iste est David rex terræ? nonne huic cantabant per choros, dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia?
阿基士的臣僕對王說:「這不是國王達味嗎﹖在歌舞中所歌頌的:撒烏耳殺了一千,達味殺了一萬,不就是他嗎﹖」
12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
達味細想這些話,在加特王阿基士前感到十分恐懼。
13 Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum: et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ eius in barbam.
於是便在他們面前裝作傻子,在他們中佯作瘋子,亂敲門戶,鬍鬚上流著唾沬。
14 Et ait Achis ad servos suos: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me?
阿基士對臣僕說:「他們看,這是個瘋子,為什麼送他到我這裏來﹖
15 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente? hiccine ingredietur domum meam?
難道我缺乏瘋子,你們竟領他到這裏來,向我發瘋。這樣的人豈能進入我的宮室﹖」

< I Samuelis 21 >