< I Samuelis 16 >

1 Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel? imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis eius mihi regem.
上主對撒慕爾說:「我既然廢棄廢棄了撒烏耳,不要他作以色列的君王,你為他要悲傷到幾時呢﹖把你的角盛滿油,我派你到白冷人葉瑟那裏去,因為在他的兒子中,我已為我選定了一位君王」。
2 Et ait Samuel: Quo modo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.
撒慕爾回答說:「怎能去﹖撒烏耳聽說了,必要殺我」。上主回答說:「你手裏牽一頭小母牛說:我為祭獻上主而來。
3 Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
你請葉瑟參與祭獻,我要告訴你當作的事,你要為我指要你的人傅油」。
4 Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei, dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus?
撒慕爾遂依照上主吩咐他的作了。及至到白冷,城內的長老都戰憟前來迎接他說:「你駕臨這裏平安嗎﹖」
5 Et ait: Pacificus: ad immolandum Domino veni, sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios eius, et vocavit eos ad sacrificium.
他回答說:「平安,我是為祭獻上主而來的,你們應聖潔自己,來同我一同獻祭」。他聖潔了葉瑟和他的兒子,請他們來參與祭獻。
6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est Christus eius?
他們一來到,他見了厄里雅布,心裏想:這一定是立在上主前的受傅者。
7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum eius, neque altitudinem staturæ eius: quoniam abieci eum, nec iuxta intuitum hominis ego iudico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
但上主對撒慕爾說:「你不要注意他的容貌和他高大的身材,我拒絕要他,因為天主的看法人不同:人看外貌,上主卻看人心。
8 Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus.
葉瑟叫阿彼納達布來,領他到撒慕爾面前;但是他說:「這也不是不是上主所揀選的」。
9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus.
葉瑟就叫沙瑪來,他又說:「這也不是不是上主所揀選的」。
10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis.
葉瑟就叫他的七個兒子都到撒慕爾面前來,旦2對葉瑟說:「上主沒有揀選這些人」。
11 Dixitque Samuel ad Isai: Numquid iam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus prius quam huc ille veniat.
撒慕爾於是問葉瑟說:「孩子們全到了嗎﹖」他回答說:「還有一個最小的,他正在放羊」。撒慕爾葉瑟說:「快派人帶他來,因為他不來,我們決不入席」。
12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie. et ait Dominus: Surge, unge eum, ipse est enim.
於是派人把他帶來,他是一個有血色,眉清目秀,外貌英的少年。上主說:「起來,給他傅油,就是這一位」。
13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum eius: et directus est Spiritus Domini a die illa in David, et deinceps: surgensque Samuel abiit in Ramatha.
撒慕爾拿起油角來,在他兄弟們中給他傅了油。從那天起,上主的神便降臨於達味。事後,撒慕爾起身回了辣瑪。
14 Spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam, a Domino.
上主的神離棄了撒烏耳,便有惡神從上主那裏騷擾他。
15 Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
撒烏耳的臣僕對他說:「看,由天主那裏來的惡神來騷擾你。
16 Iubeat dominus noster, et servi tui, qui coram te sunt, quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
只要我主吩咐一聲,你跟前的臣僕便會去找一個善於彈琴的人來,當惡神由天主那裏手到你身上時,叫他彈奏,你必感到舒服」。
17 Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
撒烏耳就對他的臣僕說:「好,你們給我找一個彈於彈奏的人,引來見我」。
18 Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum: et Dominus est cum eo.
有個僕人立刻提議,說:「我見過白冷人葉瑟的一個兒子會彈奏,這人又驍勇善戰,擅於辭令,身材英俊,上主又與他同在」。
19 Misit ergo Saul nuncios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
撒烏耳遂派使者到葉瑟那裏說:「將你『那放羊』的兒子達味送到這裏來! 」葉瑟便了十個餅,一皮囊酒,一隻小山羊,叫他的兒子達味送給撒烏耳。
20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hœdum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
達味於是來到撒烏耳前,侍立在他左右;撒烏耳很愛他,叫他作自己的持戟侍衛。
21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo: at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger.
達味於是來到撒烏耳前,侍立在他左右;撒烏耳很愛他,叫他作自己的持戟侍衛。
22 Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis.
撒烏耳於是派人到葉瑟那裏說:「讓達味侍立在我左右,因為他得了我的歡心」。
23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat. recedebat enim ab eo spiritus malus.
每當惡神由天主降到撒烏耳身上時,達味就拿起琴來彈奏,撒烏耳就覺得爽快舒服,惡神也就離開了他。

< I Samuelis 16 >