< Petri I 2 >

1 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:
sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:
3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:
5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum:
et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum:
6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem probatum, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
7 Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli:
8 et lapis offensionis, et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
et lapis offensionis, et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
Qui aliquando non populus Dei, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11 Charissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
Charissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam,
12 conversationem vestram inter Gentes habentes bonam: ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
conversationem vestram inter Gentes habentes bonam: ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
13 Subiecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:
Subiecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum: sive regi quasi praecellenti:
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: Regem honorificate.
Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: Regem honorificate.
18 Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens iniuste.
Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens iniuste.
20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis: hæc est gratia apud Deum.
Quae enim est gratia, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis: haec est gratia apud Deum.
21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.
In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.
22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius:
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius:
23 qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniuste:
qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniuste:
24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, iustitiæ vivamus: cuius livore sanati estis.
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, iustitiae vivamus: cuius livore sanati estis.
25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.

< Petri I 2 >