< I Regum 2 >

1 Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, præcepitque Salomoni filio suo, dicens:
[達味王的遺囑]達味死的日子已經近了,便囑咐自己的兒子撒羅滿說:「
2 Ego ingredior viam universæ terræ: confortare, et esto vir.
我現在要走世人應走的路,你要作英勇有為的大丈夫,
3 Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis eius, ut custodias ceremonias eius, et præcepta eius, et iudicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:
恪守上主你天主的典章,履行他的道路,遵守他的規律、誡命、法令和制度,如梅瑟法律上所記載的:這樣無論你做什麼,無論你往何處去,必然順利;
4 ut confirmet Dominus sermones suos, quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo, et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel.
上主也必履行他關於我所說的話,說:如果你的子孫固守他們的道路,真能全心全意在我面前行走,那麼,你的後代就決不缺坐上以色列寶座的人。
5 Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Ioab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner, et Amasæ filio Iether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius.
此外,你也知道責魯雅的兒子約阿布對我所做的事,對以色列軍隊的兩個統帥,乃爾的兒子阿貝乃爾和耶特爾的兒子阿瑪撒所做的事;他在昇平時,殺了他們,像在戰爭時殺人,使我腰間的帶子和腳上的鞋染了無辜的血。
6 Facies ergo iuxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos. (Sheol h7585)
你要憑你的明智行事,不要讓他平安無事,白頭下入陰府。 (Sheol h7585)
7 Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
至於基肋阿得人巴爾齊來人的子孫,你卻應該厚待他們,使他們列入你席上的食客,因為當我逃避你哥哥阿貝沙隆時,他們是怎樣的照顧了我。
8 Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima, quando ibam ad Castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem, et iuravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:
看,在你身旁還有巴胡陵地的本雅明人革辣的兒子史米,在我去瑪哈納殷那一天,他惡毒地咒罵了我;但是,後來他又下到約旦河來迎接我,當時我指著上主對他起誓說:我決不用刀處決你。
9 tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei, deducesque canos eius cum sanguine ad inferos. (Sheol h7585)
現在,你可不要把他看作無罪的人,你既然明智,就該知道怎樣對付他,使他白髮染血,下入陰府。」達味逝世撒羅滿即位 (Sheol h7585)
10 Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
達味與自己的列祖同眠,葬在達味城。
11 Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis: in Ierusalem, triginta tribus.
達味作以色列王四十年:在赫貝龍作王七年,在耶路撒冷作王三十三年。
12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis.
撒羅滿於是坐上了他父親達味的寶座,他的王國恨是鞏固。阿多尼雅自招殺身之禍
13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus.
哈基特的兒子阿多尼雅來見撒羅滿的母親巴特舍巴,她問說:「你來這裏平安嗎﹖」阿多尼雅回答說:「平安。」
14 Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille:
繼而又說:「我有句話對你說。」巴特舍巴說:「請說罷!」
15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israel sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei.
他說:「你知道王國原該歸於我,全以色列都期待我為王。無奈王國反而歸於我的弟弟;當然,歸他是由於上主。
16 Nunc ergo petitionem unam precor a te; ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum: Loquere.
現在,我要求你一件事,請你不要拒絕我! 」巴特舍巴對他說:「說罷! 」
17 Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.
阿多尼雅說:「我求你向撒羅滿說:將叔能的女子阿彼沙格給我為妻,因為他決不會拒絕你的請求。」
18 Et ait Bethsabee: Bene, ego loquar pro te regi.
巴特舍巴說:「好! 我要為你請求君王。」
19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum eius, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram eius.
巴特舍巴於是去見撒羅滿王,為阿多尼雅請求。君王遂起身迎接她,向她俯首致敬,然後坐在寶座上;又叫人為君王的母親另預備了一個座位,她便坐在君王的右邊。
20 Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te, ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
巴特舍巴說:「我要求你一件小事,請你不要拒絕我! 」君王對她說:「母親! 你求罷! 我決不拒絕。」
21 Quæ ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor.
巴特舍巴說:「請你將叔能的女子給你哥哥阿多尼雅為妻。」
22 Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus maior me, et habet Abiathar sacerdotem, et Ioab filium Sarviæ.
撒羅滿回答母親說:「你為什麼為阿多尼雅要求叔能的女子阿彼沙格呢﹖你為他要求王國罷! 因為他是我的哥哥,何況厄貝雅塔爾司祭和責魯雅的兒子約阿布又都擁護他。」
23 Iuravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
撒羅滿王便指著上主起誓說:「如果阿多尼雅說了這話,而不喪失性命,願上主嚴厲懲罰我,並加倍地懲罰我!
24 Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
上主支持我,使我坐上了我父親達味的寶座,照他所應許的,給我建立了王室,現在,我指著永生的上主起誓:阿多尼雅今天必該處死! 」
25 Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Ioiadæ, qui interfecit eum, et mortuus est.
撒羅滿王便派約雅達的兒子貝納雅去殺了阿多尼雅;阿多尼雅便死了。厄貝雅塔爾被革職
26 Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum, equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus.
此後,君王對於厄貝雅塔爾司祭說:「你回阿納托特,往你的莊田去罷! 你原是該死的人,但今天我不殺你,因為你曾在我父親達味面前,抬過吾主上主的約櫃,與我父親同受過一切艱苦。」
27 Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini, quem locutus est super domum Heli in Silo.
這樣,撒羅滿罷免了厄貝雅塔爾作上主的司祭,應驗了上主昔日在史羅指著厄里家族所說的話。約阿布被處決
28 Venit autem nuncius ad Ioab, quod Ioab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.
約阿布既然支持阿多尼雅,而沒有支持撒羅滿,他聽到了這消息,便跑到上主的會幕裏,抱住祭壇的角。
29 Nunciatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini, et esset iuxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Ioiadæ, dicens: Vade, interfice eum.
有人報告撒羅滿王說:「約阿布逃到上主的會幕裏,站在祭壇旁。」撒羅滿就吩咐約雅達的兒子貝納雅說:「你去,將他殺死! 」
30 Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Hæc dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renunciavit Banaias regi sermonem, dicens: Hæc locutus est Ioab, et hæc respondit mihi.
貝納雅便到上主的會幕內,對約阿布說:「君王這樣吩咐:你出來罷! 」他回答說:「我不出去,我寧願死在這裏。」貝納雅回來向君王覆命說:「約阿布這樣說了,這樣回答了我。」
31 Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est: et interfice eum, et sepeli, et amovebis sanguinem innocentem, qui effusus est a Ioab, a me, et a domo patris mei.
君王對他說:「你就照他所說的去做:將他殺死埋掉,今天你即應從我身上,由我父家除去約阿布所流的無辜之血。
32 Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israel, et Amasam filium Iether principem exercitus Iuda:
上主必要使他所流的血歸到他頭上,因為他曾殺死了兩個比他更正義,更慈善的人。他用刀殺死了乃爾的兒子,以色列軍隊的統帥阿貝乃爾,和耶特爾的兒子,猶大軍隊的統帥阿瑪撒,這事我父親一點都不知道。
33 et revertetur sanguis illorum in caput Ioab, et in caput seminis eius in sempiternum. David autem et semini eius, et domui, et throno illius sit pax usque in æternum a Domino.
他們的血要永歸在約阿布和他子孫的頭上;至於達味,他的後裔,他的家族,他的王位,必永遠享受遺上主而來的平安! 」
34 Ascendit itaque Banaias filius Ioiadæ, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.
約雅達的兒子貝納雅就上去,殺了他,把他葬在他曠野中的家園。
35 Et constituit rex Banaiam filium Ioiadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
君王遂委任約雅達的兒子貝納雅,代替約阿布統率軍隊,又委任匝多克司祭,代替厄貝雅塔爾。史米違命處死
36 Misit quoque rex, et vocavit Semei, dixitque ei: Ædifica tibi domum in Ierusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc.
君王派人將史米召來,對他說:「你要在耶路撒冷為你建築一座房屋,住在那裏,不可從那裏出來,到任何地方去。
37 Quacumque autem die egressus fueris, et transieris Torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum.
你應當知道:你那一天出來,渡過克德龍溪,你那一天就一定要死;你的血必歸在你頭上。」
38 Dixitque Semei regi: Bonus sermo. sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis.
史米對君王說:「這話很好! 我主大王怎樣說,你的僕人就怎樣做。」史米於是常住在耶路撒冷。
39 Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nunciatumque est Semei quod servi eius issent in Geth.
三年以後,史米的兩個僕人逃到瑪敖客的兒子,加特的君王阿基士那裏去了。有人告訴史米說:「你的僕人在加特。」
40 Et surrexit Semei, et stravit asinum suum: ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.
史米便起來,備好自己的驢,往加特阿基士那裏,找他的僕人。史米去了,從加特帶回了自己的僕人。
41 Nunciatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Ierusalem, et rediisset.
有人告訴撒羅滿說:「史米從耶路撒冷去了加特,意回來了。」
42 Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi: Quacumque die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum? Et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi.
君王便派人將史米召來,對他說:「難道我沒有叫你指著上主起誓,預先警告你說:你應當知道:你那一天出去,不論到任何地方,你那一天就一定要死麼﹖你不是也對我說過:這話很好,我聽見了麼﹖
43 Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi?
為什麼你沒有遵守對上主的誓言和我吩咐你的命令﹖」
44 Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum.
君王又對史米說:「你心裏明白你對我父親達味所做的一切惡事,所以上主要將你的邪惡都歸在你頭上。
45 Et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
而撒羅滿王卻要蒙受祝福,達味的王權要在上主面前,永遠堅定不移! 」
46 Iussit itaque rex Banaiæ filio Ioiadæ: qui egressus, percussit eum, et mortuus est.
於是君王命令約雅達的兒子貝納雅出去,擊殺了史米,史米就死了。於是王國在撒羅滿治下纔算鞏固了。

< I Regum 2 >