< I Regum 15 >

1 Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Iudam.
尼八的儿子耶罗波安王十八年,亚比央登基作犹大王,
2 Tribus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
在耶路撒冷作王三年。他母亲名叫玛迦,是押沙龙的女儿。
3 Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius.
亚比央行他父亲在他以前所行的一切恶,他的心不像他祖大卫的心,诚诚实实地顺服耶和华—他的 神。
4 Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum, et statueret Ierusalem:
然而耶和华—他的 神因大卫的缘故,仍使他在耶路撒冷有灯光,叫他儿子接续他作王,坚立耶路撒冷。
5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
因为大卫除 了赫人乌利亚那件事,都是行耶和 华眼中看为正的事,一生没有违背 耶和华一切所吩咐的。
6 Attamen bellum fuit inter Roboam, et Ieroboam omni tempore vitæ eius.
罗波安在 世的日子常与耶罗波安争战。
7 Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Ieroboam.
亚 比央其余的事,凡他所行的,都写在犹大列王记上。亚比央常与耶罗波安争战。
8 Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo.
亚比央与他列祖同睡, 葬在大卫的城里。他儿子亚撒接续他作王。
9 In anno ergo vigesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda,
以色列王耶罗波安二十年,亚撒登基作犹大王,
10 et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha, filia Abessalom.
在耶路撒冷作王四十一年。他祖母名叫玛迦,是押沙龙的女儿。
11 Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius:
亚撒效法他祖大卫行耶和华眼中看为正的事,
12 et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quæ fecerant patres eius.
从国中除去娈童,又除掉他列祖所造的一切偶像;
13 Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quem consecraverat: subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in Torrente Cedron:
并且贬了他祖母玛迦太后的位,因她造了可憎的偶像亚舍拉。亚撒砍下她的偶像,烧在汲沦溪边,
14 excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:
只是邱坛还没有废去。亚撒一生却向耶和华存诚实的心。
15 et intulit ea, quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa.
亚撒将他父亲所分别为圣与自己所分别为圣的金银和器皿都奉到耶和华的殿里。
16 Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
亚撒和以色列王巴沙在世的日子常常争战。
17 Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iuda.
以色列王巴沙上来要攻击犹大,修筑拉玛,不许人从犹大王亚撒那里出入。
18 Tollens itaque Asa omne argentum, et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens:
于是亚撒将耶和华殿和王宫府库里所剩下的金银都交在他臣仆手中,打发他们往住大马士革的亚兰王—希旬的孙子、他伯利们的儿子便·哈达那里去,
19 Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misit tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias fœdus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me.
说:“你父曾与我父立约,我与你也要立约。现在我将金银送你为礼物,求你废掉你与以色列王巴沙所立的约,使他离开我。”
20 Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnes scilicet Terram Nephthali.
便·哈达听从亚撒王的话,派军长去攻击以色列的城邑;他们就攻破以云、但、亚伯·伯·玛迦、基尼烈全境、拿弗他利全境。
21 Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa.
巴沙听见,就停工不修筑拉玛了,仍住在得撒。
22 Rex autem Asa nuncium misit in omnem Iudam dicens: Nemo sit excusatus. et tulerunt lapides de Rama, et ligna eius, quibus ædificaverat Baasa, et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et Maspha.
于是亚撒王宣告犹大众人,不准一个推辞,吩咐他们将巴沙修筑拉玛所用的石头、木头都运去,用以修筑便雅悯的迦巴和米斯巴。
23 Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines eius, et cuncta quæ fecit, et civitates, quas extruxit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes.
亚撒其余的事,凡他所行的,并他的勇力与他所建筑的城邑,都写在犹大列王记上。亚撒年老的时候,脚上有病。
24 Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
亚撒与他列祖同睡,葬在他祖大卫城他列祖的坟地里。他儿子约沙法接续他作王。
25 Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque super Israel duobus annis.
犹大王亚撒第二年,耶罗波安的儿子拿答登基作以色列王共二年,
26 Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.
拿答行耶和华眼中看为恶的事,行他父亲所行的,犯他父亲使以色列人陷在罪里的那罪。
27 Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
以萨迦人亚希雅的儿子巴沙背叛拿答,在非利士的基比顿杀了他。那时拿答和以色列众人正围困基比顿。
28 Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda, et regnavit pro eo.
在犹大王亚撒第三年巴沙杀了他,篡了他的位。
29 Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,
巴沙一作王就杀了耶罗波安的全家,凡有气息的没有留下一个,都灭尽了,正应验耶和华借他仆人示罗人亚希雅所说的话。
30 propter peccata Ieroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel.
这是因为耶罗波安所犯的罪使以色列人陷在罪里,惹动耶和华—以色列 神的怒气。
31 Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?
拿答其余的事,凡他所行的,都写在以色列诸王记上。
32 Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
亚撒和以色列王巴沙在世的日子常常争战。
33 Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahiæ, super omnem Israel in Thersa vigintiquattuor annis.
犹大王亚撒第三年,亚希雅的儿子巴沙在得撒登基作以色列众人的王共二十四年。
34 Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Ieroboam, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.
他行耶和华眼中看为恶的事,行耶罗波安所行的道,犯他使以色列人陷在罪里的那罪。

< I Regum 15 >