< I Paralipomenon 25 >
1 Igitur David, et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun: qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes.
2 De filiis Asaph: Zachur, et Ioseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis iuxta regem.
3 Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Ieseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
4 Heman quoque: filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Ierimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Iesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth:
5 omnes isti filii Heman Videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quattuordecim, et filias tres.
6 Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini iuxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
7 Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octogintaocto.
8 Miseruntque sortes per vices suas, ex æquo tam maior quam minor, doctus pariter et indoctus.
9 Egressaque est sors prima Ioseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis eius, et fratribus eius duodecim.
10 Tertia Zachur, filiis et fratribus eius duodecim.
11 Quarta Isari, filiis et fratribus eius duodecim.
12 Quinta Nathaniæ, filiis et fratribus eius duodecim.
13 Sexta Bocciau, filiis et fratribus eius duodecim.
14 Septima Isreela, filiis et fratribus eius duodecim.
15 Octava Iesaiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
16 Nona Mathaniæ, filiis et fratribus eius duodecim.
17 Decima Semeiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
18 Undecima Azareel, filiis et fratribus eius duodecim.
19 Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
20 Tertiadecima Subael, filiis et fratribus eius duodecim.
21 Quartadecima Mathathiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
22 Quintadecima Ierimoth, filiis et fratribus eius duodecim.
23 Sextadecima Hananiæ, filiis et fratribus eius duodecim.
24 Septimadecima Iesbacassæ, filiis et fratribus eius duodecim.
25 Octavadecima Hanani, filiis et fratribus eius duodecim.
26 Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus eius duodecim.
27 Vigesima Eliatha, filiis et fratribus eius duodecim.
28 Vigesimaprima Othir, filiis et fratribus eius duodecim.
29 Vigesimasecunda Geddelthi, filiis et fratribus eius duodecim.
30 Vigesimatertia Mahazioth, filiis et fratribus eius duodecim.
31 Vigesimaquarta Romemthiezer, filiis et fratribus eius duodecim.