< I Paralipomenon 22 >

1 Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli.
達味歲說:「這裏就是上主天主的殿,這裏就是以色列獻全燔祭的祭壇。」[準備建殿材料]
2 Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de Terra Israel, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei.
達味下令招募在以色列境內的外方人,派石匠開鑿石頭,為建造天主的殿:
3 Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum, et ad commissuras atque iuncturas præparavit David: et æris pondus innumerabile.
達味準備了大量的鐵,做門扇的釘子和鉤子;又準備了大量的銅,無法衡量;
4 Ligna quoque cedrina non poterant æstimari, quæ Sidonii, et Tyrii deportaverant ad David.
香柏木不可勝數,因為漆冬和提洛人給達味運來了無數的香柏木。
5 Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus; domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas.
達味曾想:「我兒撒羅滿年幼脆弱;為上主要建造的殿宇,必須極其輝煌,聲譽榮耀應傳遍萬邦,所以我必須為他預備一切。」因此,達味在未死以前,預備了許多建築材料。[囑子建殿]
6 Vocavitque Salomonem filium suum: et præcepit ei ut ædificaret domum Domino Deo Israel.
達味將兒子撒羅滿召來,囑咐他為上主以色列的天主建築殿宇。
7 Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei,
達味對撒羅滿說:「我兒,我心裏原想為上主我的天主的名,建築一座殿宇;
8 sed factus est sermo Domini ad me, dicens: Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti: non poteris ædificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me:
無奈有上主的話傳於我說:你流了許多血,屢經大戰,你不可為我的名建造殿宇,因為你在我面前往地上流了許多血。
9 filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus eius.
看,你將生一個兒子,他是一個和平的人,我要使他安寧,不受四周一切仇敵的侵擾,因為他的名字要叫撒羅滿;他在位時,我要將和平與安寧賜予以色列。
10 Ipse ædificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem: firmaboque solium regni eius super Israel in æternum.
他將為我名建造殿宇,他將做我的兒子,我將做他的父親。我必鞏固他的王位,治理以色列,直到永遠。
11 Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te.
我兒,如今,願上主與你同在,使你成功,為上主你的天主見造殿宇,有如他論及你所說的話。
12 Det quoque Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui.
唯願上主賜給你智慧和聰明,使你治理以色列時,遵循上主你的天主的法律。
13 Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et iudicia, quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israel: confortare et virilter age, ne timeas, neque paveas.
如果你謹守遵行上主藉梅瑟吩咐以色列的法律和典章,你必會成功;要有膽量,咬勇氣,不必畏懼,不必驚惶。
14 Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero, et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
你看,我辛辛苦苦為上主的殿宇,預備了十萬「塔冷通」的金子,一百萬」塔冷通」的銀子,銅和鐵多得不可衡量;又預備了木料和石頭,你還可以補充。
15 Habes quoque plurimos artifices, latomos, et cæmentarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
並且在你身邊還有許多工匠、鑿匠、石匠、木匠,以及各種工藝的技術工人。
16 in auro et argento et ære et ferro, cuius non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum.
關於金銀銅鐵,多得無數。起來興工罷! 願上主與你同在。」 [囑咐首領協助建殿]
17 Præcepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum.
達味又吩咐以色列的領袖協助自己的兒子撒羅滿說:「
18 Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subiecta sit terra coram Domino, et coram populo eius.
上主,你們的天主不是與你們同在嗎﹖他不是市你們四周都安寧了嗎﹖他已將這地的居民交於我手中,這地已在上主和他的百姓面前歸服了;
19 Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum, quæ ædificatur nomini Domini.
所以現在你們要專心致志,尋求上主你們的天主。起來! 興工建造上主天主的聖所,將上主的約櫃暗天主的聖器,運入為上主的名所建造的殿宇內。」

< I Paralipomenon 22 >