< Canticum Canticorum 1 >

1
שיר השירים אשר לשלמה
2 Osculetur me osculo oris sui. Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis.
ישקני מנשיקות פיהו כי טובים דדיך מיין
3 Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulæ dilexerunt te. Trahe me.
לריח שמניך טובים שמן תורק שמך על כן עלמות אהבוך
4 Post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua. Exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
משכני אחריך נרוצה הביאני המלך חדריו נגילה ונשמחה בך--נזכירה דדיך מיין מישרים אהבוך
5 Nigra sum, sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
שחורה אני ונאוה בנות ירושלם כאהלי קדר כיריעות שלמה
6 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
אל תראוני שאני שחרחרת ששזפתני השמש בני אמי נחרו בי שמני נטרה את הכרמים--כרמי שלי לא נטרתי
7 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
הגידה לי שאהבה נפשי איכה תרעה איכה תרביץ בצהרים שלמה אהיה כעטיה על עדרי חבריך
8 Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hœdos tuos iuxta tabernacula pastorum.
אם לא תדעי לך היפה בנשים צאי לך בעקבי הצאן ורעי את גדיתיך על משכנות הרעים
9 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
לססתי ברכבי פרעה דמיתיך רעיתי
10 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
נאוו לחייך בתרים צוארך בחרוזים
11 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
תורי זהב נעשה לך עם נקדות הכסף
12 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
עד שהמלך במסבו נרדי נתן ריחו
13 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
צרור המר דודי לי בין שדי ילין
14 Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
אשכל הכפר דודי לי בכרמי עין גדי
15 Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
הנך יפה רעיתי הנך יפה עיניך יונים
16 Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus.
הנך יפה דודי אף נעים אף ערשנו רעננה
17 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
קרות בתינו ארזים רחיטנו (רהיטנו) ברותים

< Canticum Canticorum 1 >