< Canticum Canticorum 7 >

1 Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturæ femorum tuorum, sicut monilia, quæ fabricata sunt manu artificis. 2 Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. 3 Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreæ. 4 Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum. 5 Caput tuum ut Carmelus: et comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus. 6 Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis! 7 Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris. 8 Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineæ: et odor oris tui sicut malorum. 9 Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. 10 Ego dilecto meo, et ad me conversio eius. 11 Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. 12 Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala Punica: ibi dabo tibi ubera mea. 13 Mandragoræ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

< Canticum Canticorum 7 >