< Psalmorum 92 >

1 Psalmus Cantici, In die Sabbati. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime. 2 Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem. 3 In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara. 4 Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo. 5 Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ: 6 Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc. 7 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi: 8 tu autem Altissimus in æternum Domine. 9 Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem. 10 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi. 11 Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. 12 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. 13 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. 14 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt, 15 ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.

< Psalmorum 92 >