< Psalmorum 90 >

1 Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem. 2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a sæculo et usque in sæculum tu es Deus. 3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum. 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quæ præteriit, Et custodia in nocte, 5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 6 Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat. 7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur: 10 dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur. 11 Quis novit potestatem iræ tuæ: et præ timore tuo iram tuam 12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia. 13 Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. 14 Repleti sumus mane misericordia tua: et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. 15 Lætati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala. 16 Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum. 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.

< Psalmorum 90 >