< Psalmorum 87 >

1 Filiis Core, Psalmus Cantici. Fundamenta eius in montibus sanctis: 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. 4 Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. 5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus? 6 Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea. 7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

< Psalmorum 87 >