< Psalmorum 82 >

1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat. 2 Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis? 3 Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate. 4 Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate. 5 Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. 6 Ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. 7 Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis. 8 Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

< Psalmorum 82 >