< Psalmorum 8 >

1 In finem pro torcularibus, Psalmus David. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super cælos. 2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. 3 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti. 4 Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum? 5 Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum: 6 et constituisti eum super opera manuum tuarum. 7 Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi. 8 Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. 9 Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

< Psalmorum 8 >