< Psalmorum 78 >

1 Intellectus Asaph. Attendite popule meus legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei.
intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
2 Aperiam in parabolis os meum: loquar propositiones ab initio.
aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
3 Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis.
quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
4 Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Narrantes laudes Domini, et virtutes eius, et mirabilia eius quæ fecit.
non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
5 Et suscitavit testimonium in Iacob: et legem posuit in Israel. Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
6 ut cognoscat generatio altera. Filii qui nascentur, et exurgent, et narrabunt filiis suis,
ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
7 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei: et mandata eius exquirant.
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
8 Ne fiant sicut patres eorum: generatio prava et exasperans. Generatio, quæ non direxit cor suum: et non est creditus cum Deo spiritus eius.
ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
9 Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum: conversi sunt in die belli.
filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
10 Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare.
non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
11 Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quæ ostendit eis.
et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
13 Interrupit mare, et perduxit eos: et statuit aquas quasi in utre.
interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
14 Et deduxit eos in nube diei: et tota nocte in illuminatione ignis.
et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
15 Interrupit petram in eremo: et adaquavit eos velut in abysso multa.
interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
16 Et eduxit aquam de petra: et deduxit tamquam flumina aquas.
et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
17 Et apposuerunt adhuc peccare ei: in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis: ut peterent escas animabus suis.
et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
19 Et male locuti sunt de Deo: dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
20 Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
21 Ideo audivit Dominus, et distulit: et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel:
ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
22 Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius:
quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
23 Et mandavit nubibus desuper, et ianuas cæli aperuit.
et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
24 Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
25 Panem angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia.
panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
26 Transtulit Austrum de cælo: et induxit in virtute sua Africum.
transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
27 Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum: circa tabernacula eorum.
et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
29 Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
30 non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
31 et ira Dei ascendit super eos. Et occidit pingues eorum, et electos Israel impedivit.
et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
32 In omnibus his peccaverunt adhuc: et non crediderunt in mirabilibus eius.
in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
33 Et defecerunt in vanitate dies eorum: et anni eorum cum festinatione.
et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
34 Cum occideret eos, quærebant eum: et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
35 Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum: et Deus excelsus redemptor eorum est.
et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei:
et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37 Cor autem eorum non erat rectum cum eo: nec fideles habiti sunt in testamento eius.
cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
38 Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam: et non accendit omnem iram suam:
ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
39 Et recordatus est quia caro sunt: spiritus vadens, et non rediens.
et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso?
quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et Sanctum Israel exacerbaverunt.
et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
42 Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis,
non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
43 Sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos.
sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
44 Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos: et ranam, et disperdidit eos.
misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
46 Et dedit ærugini fructus eorum: et labores eorum locustæ.
et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
47 Et occidit in grandine vineas eorum: et moros eorum in pruina.
et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
48 Et tradidit grandini iumenta eorum: et possessionem eorum igni.
et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
49 Misit in eos iram indignationis suæ: indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos.
misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
50 Viam fecit semitæ iræ suæ, non pepercit a morte animabus eorum: et iumenta eorum in morte conclusit.
viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
51 Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti: primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham.
et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
52 Et abstulit sicut oves populum suum: et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
53 Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare.
et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
54 Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem, quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum Gentes: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis.
et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
55 Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum: et testimonia eius non custodierunt.
et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
57 Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
58 In iram concitaverunt eum in collibus suis: et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
59 Audivit Deus, et sprevit: et ad nihilum redegit valde Israel.
audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
60 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
61 Et tradidit in captivitatem virtutem eorum: et pulchritudinem eorum in manus inimici.
et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
62 Et conclusit in gladio populum suum: et hereditatem suam sprevit.
et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
63 Iuvenes eorum comedit ignis: et virgines eorum non sunt lamentatæ.
iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt: et viduæ eorum non plorabantur.
sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
66 Et percussit inimicos suos in posteriora: opprobrium sempiternum dedit illis.
et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
67 Et repulit tabernaculum Ioseph: et tribum Ephraim non elegit:
et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
68 Sed elegit tribum Iuda, montem Sion quem dilexit.
et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69 Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra, quam fundavit in sæcula.
et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
70 Et elegit David servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium: de post fœtantes accepit eum.
et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
71 Pascere Iacob servum suum, et Israel hereditatem suam:
pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
72 Et pavit eos in innocentia cordis sui: et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

< Psalmorum 78 >