< Psalmorum 72 >

1 Psalmus, In Salomonem. 2 Deus iudicium tuum regi da: et iustitiam tuam filio regis: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio. 3 Suscipiant montes pacem populo: et colles iustitiam. 4 Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum: et humiliabit calumniatorem. 5 Et permanebit cum Sole, et ante Lunam, in generatione et generationem. 6 Descendet sicut pluvia in vellus: et sicut stillicidia stillantia super terram. 7 Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis: donec auferatur luna. 8 Et dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. 9 Coram illo procident Æthiopes: et inimici eius terram lingent. 10 Reges Tharsis, et insulæ munera offerent: reges Arabum, et Saba dona adducent: 11 Et adorabunt eum omnes reges terræ: omnes gentes servient ei: 12 Quia liberabit pauperem a potente: et pauperem, cui non erat adiutor. 13 Parcet pauperi et inopi: et animas pauperum salvas faciet. 14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum: et honorabile nomen eorum coram illo. 15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ, et adorabunt de ipso semper: tota die benedicent ei. 16 Et erit firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus eius: et florebunt de civitate sicut fœnum terræ. 17 Sit nomen eius benedictum in sæcula: ante Solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ: omnes gentes magnificabunt eum. 18 Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus: 19 Et benedictum nomen maiestatis eius in æternum: et replebitur maiestate eius omnis terra: fiat, fiat. 20 Defecerunt laudes David filii Iesse.

< Psalmorum 72 >