< Psalmorum 64 >

1 In finem, Psalmus David. Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam.
למנצח מזמור לדוד ב שמע-אלהים קולי בשיחי מפחד אויב תצר חיי
2 Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem.
תסתירני מסוד מרעים מרגשת פעלי און
3 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram,
אשר שננו כחרב לשונם דרכו חצם דבר מר
4 ut sagittent in occultis immaculatum.
לירת במסתרים תם פתאם ירהו ולא ייראו
5 Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos?
יחזקו-למו דבר רע-- יספרו לטמון מוקשים אמרו מי יראה-למו
6 Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum:
יחפשו עולת-- תמנו חפש מחפש וקרב איש ולב עמק
7 et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum:
וירם אלהים חץ פתאום--היו מכותם
8 et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos:
ויכשילוהו עלימו לשונם יתנדדו כל-ראה בם
9 et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt.
וייראו כל-אדם ויגידו פעל אלהים ומעשהו השכילו
10 Lætabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
ישמח צדיק ביהוה וחסה בו ויתהללו כל-ישרי-לב

< Psalmorum 64 >