< Psalmorum 50 >

1 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum: 2 ex Sion species decoris eius. 3 Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida. 4 Advocabit cælum desursum: et terram discernere populum suum. 5 Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia. 6 Et annunciabunt cæli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est. 7 Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. 8 Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. 9 Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos. 10 Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, iumenta in montibus et boves. 11 Cognovi omnia volatilia cæli: et pulchritudo agri mecum est. 12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo eius. 13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? 14 Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua. 15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me. 16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? 17 Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum: 18 Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas. 19 Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos. 20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum: 21 hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam. 22 Intelligite hæc qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat. 23 Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.

< Psalmorum 50 >