< Psalmorum 41 >

1 In finem, Psalmus ipsi David. Beatus qui intelligit super egenum, et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. 2 Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius. 3 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius. 4 Ego dixi: Domine miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. 5 Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius? 6 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur 7 in idipsum. Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. 8 Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? 9 Etenim homo pacis meæ, in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. 10 Tu autem Domine miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis. 11 In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me. 12 Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. 13 Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo, et usque in sæculum: fiat, fiat.

< Psalmorum 41 >