< Psalmorum 39 >

1 In finem, ipsi Idithun, Canticum David. Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. 2 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est. 3 Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis. 4 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi. 5 Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. 6 Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea. 7 Et nunc quæ est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. 8 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me. 9 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti: 10 amove a me plagas tuas. 11 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo. 12 Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. 13 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.

< Psalmorum 39 >