< Psalmorum 38 >
1 Psalmus David, in rememorationem de Sabbato. Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
2 Quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam.
3 Non est sanitas in carne mea a facie iræ tuæ: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
4 Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum: et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
5 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
6 Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.
7 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea.
8 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.
9 Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus.
10 Cor meum conturbatum est: dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum: et ipsum non est mecum.
11 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant qui quærebant animam meam.
12 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur.
13 Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.
14 Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones.
15 Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies me Domine Deus meus.
16 Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
17 Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper.
18 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo: et cogitabo pro peccato meo.
19 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
20 Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.
21 Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me.
22 Intende in adiutorium meum, Domine Deus salutis meæ.