< Psalmorum 3 >

1 Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui. Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. 2 Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius. 3 Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 4 Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo. 5 Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me. 6 Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus. 7 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti. 8 Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.

< Psalmorum 3 >